no De Fontibus naturalib. &c.
ficiat: st enim sola pluvia quae in tectura alicujusdomus incidit, colligatur , cisternam efficit, quaein totum annum in usus domesticos sufficiatjquidmirum si aqua quae in tot montes depluit, unumaut alterum fluvium efficiat. Alpes Rhodanumtantum quatuor aut quinque minoribus fluviis,Padum pariter aliquibus augent. Este autem con-cavitates maximas in montibus clarissimum est:qui enim ad metalla educenda rupes excavant,nonnunquam lacus integros deprehendunt. Meoquidem judicio existimo plerosque fontes ex plu-viis generari, cum plerique deficientibus pluviisarescant; nullique sint fontes currentes intelligo,in supremis montium jugis, nisi alius mons al-tior sit vicinus.
Alia opinio Aristoteli communiter tribuitur ,qui asserit sicut ex aere in inedia regione , ob fri-gus condensato generatur aqua , & in pluvias re-solvitur , ita etiam in rupibus , & cavernis terra:,posse aerem in aquam converti, cautibus adhxre-re, & per foramina quasi per Alembicum deflue-re. Qua: opinio explicanda est ; vix enim modoadmittitur i quoquam aerem in aquam converti,ob instans frigus. Eo quod non videatur suffi-ciens causa productiva aqua: ; deinde eo quodtempore hyemali fere tota aeris regio vicina ter-ra: , in aquas mutaretur , & propter multas aliasrationes hujusmodi. Dicendum igitur est vapo-rem qui substantialiter adhuc aquae naturam ha-bet , frigefactum rursus naturalem densitatem in-duere , & qui prius aere in specie levior erat, fierigraviorem. Cum enim intra terram aqua lateat,Lcin subterraneis locis calor quo attenuetur , & as-cendat, adsit & causa frigefactiva , nempe cautes,& rupes qux fe habent quasi Alembici opercula;non videtur aliquid deeste ad hujusmodi conver-sionem. Accedunt multa qua: id suadeant : nam inmontibus ut plurimum sunt fontes, neque ulluminvenies alicujus nominis fluvium qui ex monti-bus originem non ducat,planities quidem puteos,fontes autem vix habent. Nonnulli ubi aqua: co-piam ingentem in fluvii alicujus alveo vident,in-credibile existimant fieri posse,ut ex cautibus quasiex Alembicis profluat, qui tamen ex montibus itamagnis vix unum aut alterum rivum profluere vi-derit , facile in tam vastis cautibus posse eum for-mari crediderit.
Quamvis hic modus explicandi k veritate nonsit alienus ; non solvit tamen difficultatem. Estoenim possint cautes innato frigore , vaporem inguttas aqua: convertere, unde tamen tanta vapo-rum copia, qua: tot perennibus rivulis , & fonti-bus sufficiat. Quare existimo originem fontiumesse mare, id etiam asserente scriptura, nempe om-nia flumina in mare se exonerare,mare tamen nonredundare : quia aqua: ad ora fontium feruntur,ut rursus fluant. Quare nobis examinandum restatQuomodo aqua ex mari ad fontium ora perveniat,principi um enim motus, quo fontes, & flumina inmare ptxcipitantur est gravitas , cum depressiorsit superficies maris fontium origine. Volueruntquidem aliqui superficiem maris altiorem e fle, sed«sale alioquin deberet per fluminum ostia in ter-ras influere, non autem flumina in mare. Si ergosuperficies maris depreflior est superficie flumi-num , & superficies fluminum humilior originefontium, necessario etiam dicendum est fontes al-tiores esse superficie maris, & hoc mihi demon-stratum est : cum nunquam aqua in libero aerefluat,, nisi ut locum humiliorem .petat, sed aqua
fluit ex fontibus in mare ; ergo fontes altioroesunt.
Voluerunt nonnulli mare alicubi esse altius su-perficie terra:. Sed quatro quomodo maris illiusaqna:,nön influant in alia maria eorumque super-ficiem attollant. Neque enim minus hoc ridicu-lum visum est , quam si assererem in aliqua partevasis ejusdem,aut plurimorum invicem communi-cantium, aquam altiorem esse, quod supra impossi-bile esse asseruimus. Restat igitur quatstio quomo-do aqua ex mari , humiliori nempe loco , ad orafontium deferatur.
Assero igitur etiam datis quibuscumque cana-libus , & subterraneis cuniculis aquam non possevi aequilibrii ad montium juga ascendere. Nammare si cum canali comparetur se habet per mo-dum vasis communicantis , sed ut vidimus (in pri-ma hujus, ) una libra aqua: est in aequilibrio cumaqua cnjuflibet vasis, si ad eandem lineam hori-zontalem pervenerint ; ergo ex eo capite nihilsubsidii haberi potest ad fontium originem expli-candam. Accedit quod dum per aequilibrium aquaascendit, debeant canales , & tubi non esse inter-rupti, prius enim omnis obvia capacitas replere-tur, qu^m aqua ascenderet , subterranei autemspecus,quam pluribus locis interrumpuntur,prius-,quam ad fontium ora perveniant.
Alia via , qua posset simplex aequilibrium ex-plicari, esset per vasa liquorum heterogeneorum.Cum enim aqua maris occulto itinere terras su-beat , & in transitu per multiplices anf actus perarenas, & argillam percolata salsedinem deponat,& amaritudinem ; mare autem suam salsedinemretineat, erunt quasi duo vasa communicantia di-versorum liquorum , & cum gravitas aqua: falsa:major sit gravitate specifica aqua: dulcis ; erit(fer y.htt’)us) ut gravitas specifica aquae marisad gravitatem specificam aquae dulcis, ita recipro-ce altitudo aquae dulcis ad altitudinem aquae ma-ris ; igitur poterit aqua ad majorem altitudinemascendere qu^m sic maris superficies.
Expendendum est quam sit dispar gravitasaquae sal sie a gravitate aquae dulcis, quam quidemexpertus non sum: crediderim tamen non differrevigesima parte, vidi in aliquibus autoribus differ-re tantum quinquagesimi sexta parte. Ponamusitem maris altitudinem esse unius leucae,quod noncrediderim , igitur potent vi istius principii aquadulcis tantum ascendere supra maris superficiemvigesima parte unius leucae, constat autem darifontes quorum origo k superficie maris sit altior >una Leuca,igitur hoc principio explicari non po-test ascensus aquae in fontibus supra maris fuper-siciem.
Tertius modus erit si impetum ad vocemus,cumenim mare incrementa idemtidem habeat, ita utaut nativa spirituum in aquis delitescentium vi,insublime attollatur, aut luna aestum & intumescen-dam in ea producat, ubi ejusmodi montes devol-vuntur, Lc detumescunt, ingenti impetu aquas adlittora , & terrae hiatus , & cuniculos impellunt,immo ad montium usque juga attollunt, cumquesili aestus sint fere continui, inde illa in sontibusperennitas. Haec ratio explicandi, multis confir-mari posset ut ex fcyllä , & charybdi ffint enimhiatus immanes , aquarum vim ingentem absor-bentes. Secundö videmus siepe , etiam in ap*rtoaLre, ventorum vi illisum ad cautes & saxa flu-ctum , in altum sese efferre ad multas exape-das, multo magis, aqua intra subterraneos mea-tus