Buch 
Horapollinis Niloi hieroglyphica / [Horapollon] ; edidit, diversorum codicum recenter collatorum...et versionem latinam subjunxit, adnotationem, item hieroglyphicorum imagines et indices adjecit Conradus Leemans
Seite
332
JPEG-Download
 

332

ADNOTATIO ad

utrumque enim animal necat, utrique exitium affert;atque, quae hic de scorpio narrantur, potius de ichneu-mone accipienda putat, de quo cil'. quos laudavimus supraad cap. 33. pag. 330. Sed lectionem in Aldina et reli-quis editam, et nunc quoque auctoritate trium Codd. Pariss.confirmatam , servandam esse, de Pauw recte judicasse vi-detur; qui docuit quoque crocodilum hic non indicari flu-vialem , sed terrestrem , viros enimyloctos minus recte lo-cum Aeliani de Nat. Anim. II. 33. Iiuc advocare, quumibi non dicatur, crocodilum mori scorpio ex se orto, sedmortuo crocodilo, scorpium ex ejus cadavere venenatum pro-dire. Quod autem de inimicitia, inter crocodilum il-lum fluvialem et scorpium, absurdum sit, recte explica-bitur , si de crocodilo terrestri accipiatur, dfi quo idemAelian. I. 58, med. et XYI. 6. Plinius Hist. Nat. XXVIII.8, med. Cff. quoque quae adnotavimus supra ad Lib. I.cap. 67. pag. 296. Crocodilus iste fortasse ad stellionumgenus referri potest, quos scorpiis maxime adversariosesse, tradunt Aelian. de Nat. Anim. VI. 22. Plinius Hist.Nat. XXIX. 4. Simul cum Aeliani loco II. 33., Philenquoque Carm. LXV. vs. 3, seqq. (qui et ipse Aelianummale secutus, crocodilum a scorpio ex se nato occidi nar-rat) , emendat atque explicat de Pauw. Pierius Hierogl.XVI. 14. scorpium inteljigit marinum, de quo Aristot.Hist. Anim. V. 9. pag. 295. E , VIII. 3. pag. 392. A.Aelian. de Nat. Anim. XVII. 6. Plinius Hist. Nat. IX. 51,med. De scorpio terrestri cff. Aristot. Hist. Anim.V. 26. pag. 317. A , VIII. 29. pag. 407. D. de Mirab.Ause. pag. 717. C. Diod. Sic. III. 30. pag. 196. Wessel.Strabo XVI. pag. 1118. B. Aelian. de Nat. Anim. II. 33,V. 14, VI. 20, 23 , VIII. 13 , IX. 4 , 27 , X. 23 , XV. 26 ,XVI. 41, XVII. 40. Nicander Theriac. vs. 769, seqq.