Band 
Volumen primum.
Seite
195
JPEG-Download
 

LIBRI SECUNDI SILVARUM. hj5

Qiucnam hic oppositio inter curvatus membra et Gratus amictu? et ta-men requiritur. Lege, «Sive catenatis nudatus membra. » Jam vides,sive nudus, seu Graio more amictus. Virgil. Georg. II, 531 : ,, Corpora-que agresti nudant praedura palaestra; » vEneid. III, 281 : « Exerrent pa-trias oleo labente palaestras Nudati socii; » Ovid. Heroid. XVI, i4g :

More tuae gentis nitida dum nuda palaistraCudis» et es nudis femina mixta viris.

Inde nudas palaestras Noster, Silv. III, I : orsa Menandri , ut apud Auso-nium , Protrep. v. 46.

t

116. Fregisset rosea lasciva Thalia corona. Scio quomodo haec expli-cat Gronovius, Observat. IV, 21, cujus verba haec sunt : «Frangi vultcrinem exstructum, quum superimposita corona deprimitur, et sic quasidestruitur. Virgilius, tonsa coma pressa corona : ut frangere toros prodeprimere. » Ha>c vir summus. Sed alio sensu dicitur frangere toros , aliofrangere crinem ; ex Virgilii loco citato veram ante oculos habuit lectio-nem, quam hanc esse autumo: «crinemque decorum Pressisset rosealasciva Thalia corona ; » Noster, Silv. I, 2 : « Minoa crinem premit illecorona. » Vides eadem verba; infra, Silvar. V, 3: «Heu.quod me mixtaquercus non pressit oliva! » Virgilius (prmter locum a Gronovio addu-ctum) jEncid. IV, 147: « Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentemFronde premit crinem fingens : » ad qute Servius -. Premit crinem , id est,comprehenso crine efficit ne fluat; lege, compresso crine efficit, etc.Ovid. Fast. IV, 655: « Bis sua faginea tempora fronde premit; » ita exMSS. edidit Hcinsius pro fronde tegit. Lucanus, V, 60 : « pressos diade-mate crines; » Seuec. Hippol. V. 649 ' “ presserant vitta: comam; » pluraexempla in promtu habeo : sed hsec sufficiunt. Mox, casus tarde remean-tis Ulixi : alludit forte ad ista Horat. Carm. I, 6: «Nec cursus duplicisper mare Ulixei; » adeo ut hic etiam forte scribendum sit cursus.

128 seq. Quum tibi quas vestes, qua 1 non gestamina mitis Festinabat he-rus? Praecedentia verba sunt, « et visa: puero decrescere vestes. » Ha'cpauperies sermonis non Statiana est, sed alius cujuspiam, qui in mar-gine libri sui hanc vocem scripserat ad explicandam aliam qute in con-textu erat, et quae difficilior illi videbatur; inde in ipsum corpus poe-matis adseita erat htec vox notha, ejecta genuina et Statiana; qua:, utmihi videtur, vix alia esse potuit quam cinctus ; « Quum tibi quos cin-ctus, qua: non, etc. » cultibus enim et vestes modo pnecesserunt. Admo-dum verosimile est ita hic factum fuisse, quod et innumeris veterumauctorum locis accidisse norunt eruditi; et ita hsec quatuor cinctus, ve-stes, cultus, et gestamina conjunguntur, Theb. VI, 76, et seqq. « Quasnon in nomen credula vestes urgebat studio? » ex quo loco, huic simil-limo, forte retinendum est quas vestes, et legendum versu praecedenti,et visi puero decrescere cinctus : « Quum tibi quas vestes, qua: non, etc. »Verissimum, Jioc puto. Sed quid de verbo laboramus, quum sensus tammale affectus sit? totum locum apponamus:

1 3.