LIIiRI SECUNDI SILVARUM. 2 35
veteres animata calores. » Sed probe scio Statium non ita scripturum
fuisse.
62. Hcec tibi, parva quidem, geniali luce paramus Dona. Ita omnes,quas inspexi, editiones, prseter unicam Parmensem, ex optimis codici-bus expressam, prout testatur N. Heinsius alicubi ad Claudianum. Eahabet genitali luce. Nihil verius : lux genitalis idem est quod dies nata-lis, in qua genimur, seu nascimur. Ovid.Trist. III, 1 3 ,18, quse est de Na-tali suo, vocat tempus genitale; quae ibi est indubitata scriptura. Noster,Genethliaco Lucani, v. i3i : «Procul hinc abite mortes : Hau: vitae geni-talis est origo; » ita enim et illic ex eadem Parmensi scribendum progenialis; alludit ad titulum eclogae quae est Genethliacon seu proprius diesseu natalis Lucani : et simul opponit mortem et genitalem originem vitae :quasi dixisset, Quid morti cum die natali? abeas, o Mors ; nihil tibi cumhac luce: hape enim est natalis Lucani. Miror igitur Salmasium, qui adCapitolini Pertinacem, cap. i 5 , scribit genitales dies pro nataliciis nonesse sermonis aut consuetudinis Latinae; nec audiendus Gronovius, quilegit, Hac vitee genialis, pro hcec; nesciit vir summus lectionem edit.Parm. quam nunquam viderat. Ha: vero voces siepissime commutanturin Codd. MSS. Ovid. Art. Amat. I, 125 , de virginibus Sabinis: «geni-talis praeda, » quae est elegans Burmanni restitutio, pro genialis■ (Nos tomisimus. En. ) Sciunt pueri quare genitalem praedam vocet Sabinas Ovid.quia nempe rapiebantur liberorum gignendorum et suscipiendorum gra-tia. In contextum itaque recepi genitali luce : idem facturus etiamsi inParmensi non invenissem. Aliud est genialis lux; nempe festa, hilaris,lœta, qua Genio indulgemus. Juven. sat. IV, 66, «genialis agatur Istadies; « unde genialis hiems , Virgilio. Optime autem conveniunt Dona;ea enim natalibus mittebantur amicis, ut ex Martiale et aliis notum. ItaCensorinus librum suum de Die Natali misit Q. Cerellio, Natnlitii titulo,ut ipse ait, cap. 1, ubi vide notas Lindcnbrogii. Sic etiam Antholog. I,3 o : ’AnviWpoc Tllírav. TENE 0 AION «V*». BJBAON.
68. Et secrete palam. Domitius : « Inemendati Codices habent, et sa-tiate palam; nos secrete legimus, ut dicat, Qui non minus continentersecretus visus (opinor vivis ) quam si publice ageres. » Hinc apparet, velDomitium non bona fide et ingenue agere, vel eum non vidisse edit.Parmensem, qua: clare habet Et secrete palam. Et huic lectioni acquie-scit Gronov. Diatr. cap. 20, me non renuente, modo intelligerem quidsit vir secretus, aut qua laudis parte afficiendus. Secretus quidem turbispopularibus aut negotiis recte dicitur aliquis ; sed exemplum desideroubi laudatur quispiam eo quod sit secretus absolute : et magis quia tamin malam quam bonam partem secretus quis esse potest. Multo minusadmitto interpretationem et conjecturam Gevartii, Exsatiate palam ; hocest, inquit ille, plenus vita. Quid? an exsatiatus significat plenus vita?non certe magis quam plenus vino; et quid est palam plenus vita? Quod
I