Band 
Volumen primum.
Seite
258
JPEG-Download
 

258 NOTiE ÏN CARMEN SEXTUM

ctiR quamquam vitalibus haeret; » Juven. II, 13^ * « Interea tormentum in-gens nubentibus lueret; » Plin. epist. 1,5, 11 : “ Ait, timere se, ne animomeo penitus hiereret, quod in Centumvirali judicio aliquando dixisset; »ita gaudium hcereat animo dicit idem, in Panegyrico.

i i. Cui major stemmate juncto Libertas ex mente fuit. Quam malehic argumentatur Statius, et res diversas et nihil commune habentesconjungit! Libertas, inquit, major juncto stemmate; quid libertati cumjuncto, longo, et continuato stemmate? dixisse debuit libertas omni vin-dicta, omni manumissione major; non juncto stemmate major: quippejunctum stemma non ad libertatem facit, sed nobilitatem. Vides jamStatium scripsisse, «cui major stemmate juncto Nobilitas ex mente fuit;»Ovid. Pontic. I, a, initio:

Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,

Et geminas animi nobilitate genus.

Noster, Theb. II, 436: « tibi larga (Pelops et Tantalus auctor) Nobilitas,propiorque fluat de sanguine juncto Juppiter; » IV, 6 oO : « huic amplaquidem'de sanguine prisco Nobilitas.» Vides nobilitatem, non liberta-tem de sanguine prisco et genere acquiri. Juvenalis, sat. VIII, > : “ Stem-mata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo Sanguine censeri?»concludit deinde, vs. so : « Nobilitas sola est atque unica virtus; » nonlibertas. Infra, eadem satir. v. jjo : « tumes alto Ifrusorum stemmate,tanquam Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses » Alcim. Avit.lib. IV, 17 a, de Noacho :

Stemmatis hic sancti; nam claro nobilis ibatA proavo, quem prisca fides et conscia virtusIn rtelum sine morte tulit. ^

Ausoii. Profess. XXIV, «Stemmate nobilium deductum nomen avorum; »Senec. de Lenes. III, 28 : «Qui imagines in atrio exponunt, et nominafamilia: sua; longo ordine ac multis stemmatum illigata flexuris in primaparte apdium collocant, noti magis quam nobiles sunt. » Huic Statii sen-tentiae similis ista Auctoris Panegyr. ad Pisonem, v. 5:

Hinc tua me virtus rapit, et miranda per omnesVita modos; qua:, si deesset tibi forte creatoNobilitas, eadem pro nobilitate fuisset.

Male vero Gevartius legit jiuit pro fuit ■■ si enim quidquam mutandum,scripsisse debuit fluxit non fluit; recte habet fuit, ut mox, imperiosuserat. Et si sanguis vel stemma fluere dicitur, non tamen libertas, quem-admodum legebat Gevartius : adeo ut bis peccet. Has vero voces liber-tas et nobilitas commutatas observavi alicubi apud veterem Horatii scho-liastem; sed locus non nunc memoria: occurrit.

i3. Rumpat frenos dolor iste (deisque Si tam dura placent ) hominemgemis, etc. Nihil hic mutant editiones, praeter Parmensem, q n ® prodeisgue habet diesque, transpositis literis. Gevartius, Pap>». ■!>,