Band 
Volumen primum.
Seite
280
JPEG-Download
 

2 8o NOT/E IN CARMEN SEPTIMUM

lectionem si vidisset Domitius, avide, sat scio, arripuisset ; et hinc pro-babile fit illum nunquam inspexisse istam editionem. Quid igitur, in-quis, facies isti voci pateram? ecce tibi,

Et si qua patulam diem recepitSertis mollibus expleatur umbra.

Jam numeros Statianos agnoscis. Pro patulam errore librarii scriptumerat patelam : unde, mutata una litera , fecerunt pateram. Bene verodiem patulam : ita aer patulus Avieno, Phcenom. Arat. v. 111 3 ; apricamdiem vocat Val. Flaccus, I, 845 ; aprica saxa Virgil. Georg. 1 . II, v. 5 aa ;alibi, eodem libro, V. Ita, apertos colles , eodem sensu : id est, patu-los. Appositissime Ovid. Art. Amat. II, 619:

Et si non tenebras, at quiddam nubis opacaeQuarimus, atque aliquid luce patente minus :

id est, die patula. Dies enim hoc Statii loco idem est quod coelum, lux.Noster, Tbebaid. lib. I, vers. 199,

Interiore polo : spatiis huic omnia juxta,

Prjmaeque occidua:<juc domus, et fusa sub omniTerra atque unda die.

Ita legendus iste locus: vulgo, hinc, et effusa. Vetus interpres : subomni die; id est, sub omni coelo. Lucanus, III, 443, de caesis arboribusloquens : « Tunc primum posuere comas, et fronde carentes Admiserediem : » id est, lucem recepere.v

Felix heu! nimis. Praestat, Felix o, nimis. Seneca, Ilerc. OEt.V. 1778 : <- O nimis felix, nimis, Thebane conjux! » Quippe heu vix lo-cum habet nisi in re lugubri; ut in ista Didus apud Virg. rEneid. lib. IV,vers. 657:

Felix , beu nimium felix, si 1 itera tantumNunquam Dardania: tetigissent nostra carina' !

Noster, Lacrim. Etrusc. v. a 5 : « Felix, heu nimium felix, plorataquenato Umbra venit. » Hic vero exsultandi potius quam dolendi daturoccasio. Supra, Silv. I, a : «.satis o nimiumque priores De-

spexisse procos. » De his vocibus dixi ad Carm. primum hujus libri v. 4 > -Tbebaid. lib. IV, vers. 761 : .... tantum reduces det flectere gressusJuppiter, o quanta belli donabere praeda! » ubi male codex Petrensishabet, heu quanta. Lucanus tamen in re simili VIII, 1 3 g : « Heu nimiumfelix aeterno nomine Lesbos. » Charisius, lib. II, p. at 3 , notat 0 etiamdolentis esse : » O dolentis est, ut Maro, 0 terijue quaterque beati ■■ Afra-nius in Emancipato : 0 quid clamas? » et ita Servius ad VEneid. lib. XI,vers. 41 5 .

36 . Natum protenus , atque humum per ipsam, ctc. Imitatur Sidon.Apollinaris, carm. XXIII, 204:

Jam primum tenero calentem ab ortuExcepere sinu novem sorores.