Band 
Volumen primum.
Seite
313
JPEG-Download
 

LIRRI TERTII SILVARUM. 3.3

crudelia sacra, qua; fiebant Diana; Tauricae, Latiari Jovi, Cadesli Car-thaginiensi. In Hercule Vindicis ipsum fortem Deum et fortissimum Di-vum appellat ; cujus merito sacra fortia. Ha;c sacra sunt palaestra;; quaeetiam fortes : Manilius, IV, 721 :

Perque coloratas subtilis Grtecia flentesGymnasium pradert vultu, fortesque palaestras.

Ita fortia lamenta vocat Statius afflictiones corporis in luctu, ut quumplangitur pectus, secantur genae, crines rumpunlur. » Haec vir doctissi-mus; nec de phrasi fortia sacra dubitandum est, nec palœstras recte diciposse fortes : tantum restat quaestio, utrum sensui loci conveniat voxfortibus ; et mihi secus videtur : Statii enim propositum est commen-dare hos ludos non ex eo quod erant fortes, sed quia innocentes : patethoc ex verbis praecedentibus, « Jam placidae dant signa tubae: » nonferales illae, qua? in ludis gladiatoriis sanguini et morti praecinebant, sed« placidae tubae dant signa ; » et inox , « Nil his triste Ideis : cedat lacri-mabilis Isthmos, Cedat atrox Nemee : » ita supra , v. 43, « hic tibi festaGymnas et insontes juvenum sine caestibus irae : » omnia vides non forti-tudinem^ sed pacem, quietem , et innocentiam exprimentia. Optime igi-tur scripsisse potuit, « Jam placidae dant signa tubae, jarn mitibus ardensFumat arena sacris : » cui oppositum esset triste sacrum apud Pruden-tium contra Symmach. II, iii 3, de gladiatoriis muneribus:

Quod genus ut sceleris jam nesciat aurea horna ,

Te precor, Ausonii l)ux augustissime regni ;

Et tam triste sacrum jubeas, ut ceicrn, tolli.

Hoc modo cogitabam *. confirmavit inspecta vetus editio Parmensis, qua?habet jam frontibus ardens; stalim vidi legendum esse, « Jam placidaedant signa tubai, jam insontibus ardens Fumat arena sacris : » ut supra,insontes juvenum sine cœstibus irœ , vel cœdibus. Eleganter Achill. I, 112,

... hic hominum nullos experta cruoresSpicula, nec trunca; bellis genialibus orni....

Sed pharetra; insontes, et inania terga ferarum.

Minime dubito quin istud fortibus sit ab interpolatore Domitio, qui hasSilvas innumeris locis, ubi non intellexit, ad libitum depravavit : undein insequentes editiones propagatae sunt lectiones non Statii, sed Do-mitii. Prima syllaba -rov insontibus absorpta erat a praecedente m : de-hinc ex sontibus fecerunt librarii frontibus, Domitius fortibus.

i43. Litat hic felicior infans. Intelligit nepotem Pollii, filium JuliiMenecratis, eumdem quem supra memoravit, v. 46 , templis adseriptum,et sacerdotem Herculis : felicior hic puer quam Archemorus, qui in Ne-mea occisus ludis Nemeseis originem dedit.

i49- Silvaque quœ fixam pelago Nesida coronat. Non placet vox fixam ,et Latinitatem desidero : nisi dicas^uxam pelago esse affixam; quo facio,sensum desidero: insula enim non affigitur pelago , sed solo. Conjicio,** Silvaque quie cinctam pelago Nesida coronat. » Haurio hanc conjectu-