332 NOTVE IN CARMEN SECUNDUM
Alio ordine idem, Here. OEt. v. 11 5 a :
Jam Thessalicam Pelion OssamPremet; et Pindo congestus AthosNemus a*thereis inseret astris.
(Quamquam ferri potest vulgata, si constructio sit, « Lis pressit Olym-pum anhelantem jugis. » Bis, scii. Pelio et Ossa. — JIanc interpretatio-nem ipse cod. Paris, innuit, qui ad vocem bis, superscriptum habet,« propter Pelion et Ossam. » Ed.
69. Gentiles terras non sunt natale solum, sed terras quae proprie per-tinent ad gentem nostram, id est homines, seu humanum genus; optimeexplicat Lucanus, VI, 400 :
Prima fretum scindens Pagasaeo litorc pinusTerrenum ignotas hominem projecit in undas.
Inde hominem terrenum animal vocat Columella, Prœfat. lib. I, R. R.
80. Tot gracili ligno complexa timores . Heinsius ad Ovid. Pontic. I,10, v. 39, post citatum hunc locum, « prostiterit fortasse, inquit,gili quam gracili, quod nunc circumfertur: quum lue duro voces pro-miscue in vetustis codicibus confundantur: quamquam et scriptura vul-gata satis commode se habet. » Huic conjecturae favere videbitur forteHoratianum istud, carm. I, i, 9'
Illi robur et aes triplexCirca pectus erat, qui fragilem truciCommisit pelago ratemPrimus.
Sed nihil mutandum. Recte enim Horatius fragilem ratem opponit truciet navifrago pelago; et reque recte Statius tot timores gracili ligno, tammultos timores tam parvo tnavigio ; quam oppositionem Statio amatamperdideris, si admiseris fragili. Gracili ligno pro parvo, ut gracilis larseu parva domus Apuleio, Apolog. gracilis libellus Martial. Epigram.VIII, xxiv, 1.
81. Quœque super reliquos, te, etc. Timores versu procedenti suntamici pro quibus timemus; hoc intellecto, jam scies Statium scripsisse,« Teque super reliquos, te, nostri pignus amoris , Portatura, Celer; »eleganti et affectuosa iteratione; ita Silv. I, 2, « te concinit iste (Pandefores) te, Stella, chorus ; » IV, 2 :
Tene ego, regnator terrarum, orbisque subactiMagne parens, te, spes hominum, te, cura Deorum ,
Cerno jacens?
Virgil. vEn. VII, 696, et Eclog. IV, 11 ; Noster, Theb. IX, 160 : « ip semanu Tyria tibi captus Adrastus Raptatur, teque ante alios, tc vocemanuque Invocat; » Virg. iEneid. X, 81,
Tu potes iEnean manibus subducere Graium,