LIBRI TERTII SILVARUM. 335
simum videtur, et nullo arasaMyurpâ excusandum. Latet aliud quid, dequo quaerant eruditiores.
119. Anguiferamque dornurn , blando qua mersa veneno Actias Auso-nias fugit Cleopatra catenas. Loquitur de sepulcro et morte Cleopatra? ,quae morsu aspidum absumta fuit, secundum plures. Aspidum vero ve-nenum torpore et somno conficiebat: unde blandum, utpotc somnuminducens, non male dici potuit, nisi obstaret vox mersa. Somno qui-dem (qui liquidus et irriguus poetis passim dicitur) Cleopatra mersa,id est obruta, per metaphoram diei potuit : et mersa veneno luxuriievel desidite, etc. per eamdem metaphoram; sed non simpliciter mersaveneno, ubi de morte ejus agitur, nisi in dolium vel lacum vel tale ali-quod veneni receptaculum conjecta fuisset: non enim mersa fuit, sedabsumta et occisa veneno. Ita qui gladio seipsum interficit, non dici po-test mergi gladio , sed occidi, llinc intelliges Statium scripsisse, «blandoqua mersa veterno Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas; » veternusvel veternum est torpor, pigritia, somnus. Virgil., Georg. I, 124, « Nectorpere gravi passus sua regna veterno ; » ubi vide Servium. Plin. Hist.Nat. VIII, 36, de ursis loquens : « Primis diebus bis septenis tam gravisomno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant: tunc mi-rum in modum veterno pinguescunt. » Exempla ubique. Pene vero blandoveterno : blandus veternus est torpor iners et mors imitata quietem, utNoster, Epiced. Patr. v. 269, ubi mortem quietam falsum somnum vo-cat. Optime explicat Florus, IV, 11, de morte Cleopatra;: «in Mauso-leum se (sepulcra regum sic vocant) recipit: ibi maximos, ut solebat,induta cultus, in differto odoribus solio, juxta suum se collocavit An-tonium : admotisque ad venas serpentibus, sic morte quasi somno so-luta. » Nimirum istud Ciceronis, de Scnect. cap. 22, «nihil est mortitam simile quam somnus, » invertere potuit Cleopatra, « nihil est somnotam simile quam mors. » Corn. Nepos, Dion. cap. 2, « Quo ille com-motus , ne agendi cum eo esset Dioni potestas, patri soporem medicosdare coegit: hoc a?ger sumto, somno sopitus, diem obiit supremum. »Talem somnum seu veternum inducebat morsus aspidis ; unde aspidasomniferam Lucan. IX, 704. Plinius, Hist. Nat. XXI, 3i : «Nec illudpraiteribo, aspidum nat urse halicacabum in tantum adversam, ut radiceejus propius admota soporetur illa sopore enecans vis earum. » Propert.IU » 91 v - 53, de Cleopatra :
Brachia spectavi sacris admorsa colubris ;
Et trahere occultum membra soporis iter.
Recte etiam mersa veterno seu somno ; ut apud Valer. Flaccum, VIII,65: «an lumina somno Mergimus; » quse vera ibi scriptura est; rtonHeinsii Vergitur. Eleganter somno mergimus , quia somnus poetis liqui-dus appellatur, ut supra notavi ; unde intclligitur illud Lucret, lib. III,de anima loqueutis : « Adde quod in pigras Lethargi mergitur undas; »itfe legendum puto pro nigras.