358
NOTiE IN CARMEN TERTIUM
7i- Hunc et in Arctoas , etc. Difficiliorem sententiam ita construas:« tenuis comes usque et in Arctoas pruinas passus es hunc tyrannumterribilem affatu visuque ; » passus es, inquam, « ut qui (id est, eodemmodo quo illi qui) domant metuenda corda ferarum, jubentque, etc. -Per quae ostendit Statius quanta auctoritate apud Caligulam fueritEtruscus.
78. Et longo transmittit habere nepoti. Pro transmittit , primo legendumest transmisit , ut supra subvexit ; sumptum nempe ex Virg. iEneid. IU,329 : « Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. » Sed quisest hic longus nepos Claudii, cui transmittebatur Etruscus? nullos enim,quos scio, nepotes habuit Claudius; nisi si filia Antonia qua: Cn. Pom-peio, deinde Fausto Syllae nupta erat, aliquos tulerit: Octavia enim,quam Nero in matrimonio habuit, ab eodem ut sterilis dimittebatur, dequo vide Sueton. Ner. c. 35; et Tac. Annal. XIV, 60. Lege, « Et longotransmisit habere Neroni; » et de Nerone quidem certi sumus ex sensuet ordine narrationis: primum, inquit, Tiberii aula tibi patuit; necabegit Caligula proximus heres; sed in actus prœcipuos subvexit Clau-dius , et transmisit te successori Neroni. Nihil certius : et eodem ordineeos recenset Tacit. Ann. I, init. «Tiberii, Caiique et Claudii et Nero-nis res, florentibus ipsis, ob metum falsae, etc. » Sidonius Apollinaris,carm. V, 322 :
Post Capreas Tiberi, post turpia numina Caii »
Censuram Claudi, citharam thalamosquc Neronis, etc.
quem ordinem servat, carm. VII, io4 : * Capreasque Tiberi Et caligasCaii, Claudi censura secuta est, Et vir morte Nero. » Ne igitur sata-gant posthac ostendere quomodo Nero dici potuit nepos Claudii, quumnepos fuerit Germanici, fratris Claudii: nunquam assentiar. Si enimhoc admittatur, perierunt consanguinitatis nomina, et nihil certi habe-bimus. Nepos Claudii debuit esse filius filii vel filia: Claudii ; pro quofilius fili® Germanici, fratris Claudii, hic dicitur nepos Claudii; cujusrei absurditatem multis nominibus ostendere possem, si opus esset; sedpergo. Hinc patet epitheton longo depravatum esse- Gevartius, Elect.III, 9, voluit, longum transmisit habere nepoti , « eo quod Nero diu aclongo temporis spatio (annis enim quindecim imperavit) Etruscumhunc in famulatu habuerit; « dixisse debuit quatuordecim paullo minus,non quindecim. Gronovius, Diatr. cap. 3o, tutius putat retinere vulga-tam, eodem sensu quo Gevartius; nepos habet longus idem est, inquit,quod nepos habet longum , usitatissimo Graecismo ; et hoc tuetur, Elench.Antidiatr. cap. contra ineptientem Cruceum, et exemplis illustrat etconfirmat. Sed ut ferri posset hoc sensu longo nepoti , minime tamenepitheton longo convenit Neroni , quae vera est Statii scriptura. Latetaliquod Neroni proprium, et quod mores ejus exprimit; torvo , vel taleqnidpiam ; de quo tacendum usque dum exemplaria aliquid submini-strent; fero Neroni , Protrep. Crisp. v. 33.