LIBRI TERTII SILVARUM. 35g
79. Quis superos metuens pariter tot templa , tot aras Promeruisse da-tur? Comparatur hic sors Ktrusci cum sorte ministrorum cadestium , etpraefertur : Quis, inquit, qui Diis ministrat, fertur inserviisse tot herisquot tu, Etrusce, inserviisti? non Mercurius, non Iris, non Triton; iliienim singulis tantum inserviebant ; tu quatuor dominis. Hic est sensushujus loci; nec alius esse potest; datur est dicitur, fertur, ut Thebaid.VII, 3t5, de llypseo : « Asopos genuisse datur;» Claudipn. de Rapt.Pros. III, v. 336 : « pater post praelia praedam Advexisse datur ; » id est,narratur: exempla obvia. Jam vero metuere Superos pro inservire Su-peris quemadmodum famulus hero inservit, quis unquam dixit? alia resest metuere Superos; scii, colere, venerari; unde metuens Deorum proreligioso, Ovid. Met. I, 3x3, de Pyrrha; et metus pro religione, Virgil.Ain. VII, 60, et ita aliis. Ilie igitur verbi sensus huic loco non com-petit (non enim de religione, sed de ministerio agitur) et necessario re-quiritur serviens vel ministrans vel aliquod ejusmodi. Conjicio, «QuisSupcrom famulus pariter tot templa, tot aras Promeruisse datur? » ProSuperám scriptum erat Superom , antiqua scribendi ratione : inde istudSuperos. Potes etiam, « Quis Superis famulans, etc. » sed hoc, nescioqui, minus Statianum videtur ; omnium optime hoc modo scripsisset,« Cui Superum famulo pariter tot templa, tot aras Promeruisse datur? »ubi To datur poneretur pro concessum est, ut satpe. Hoc modo, inquam,scriptum esse oportuit, et aliquid ejusmodi sine dubio scripsit Statius.Sed quia nil mutant codices, quantum novi, meo periculo non placetmihi taro ingenioso esse ut in conteltu quidquam mutem; meliora exem-plaria hunc nodum olim forte solvent : meum erat monere. De verbopromereo dixi aliquid ad Soter. Gallici, supra p. i/,2.
86. Jam creditur uni Sanctarum digestus opum, ctc. (usque ad , quanubilus Auster Invehit ; vs. 97). Quatruut interpretes, quo nomine mu-nus hoc appellatum sit, quod tam late hic descripsit Statius. Sunt quiprafecturam cerarii intelligent : sed eos refutat vel solum epitheton san-ctarum; illud enim proprie ad Imperatorem spectat, cujus res omnesfamiliares solenni titulo sacra dicebantur. Isinc sacram domum, sacrumlatus, sacros vultus, alibi dicit Noster, ubi de Domitiano agit. ItaqueDispensatoris munus hic notari censeo ; sic enim in Constitutionibusvocantur, qui principum pecunias curant, thesaurorumque administra-tionem gerunt. Labente imperio, hujusmodi muneribus prœfecti dictisunt Comites sacrarum largitionum, sub quibus erant Prafecti the-saurorum, Comites metallorum, aliique. Erat et Comes rei privata dictus.Gevart.
87. Partaque per omnes Divitia populos. Divitia parta per omnespopulos sunt divitia; quas omnes populi pepererunl; ut apud Ovid. Am.111,8, parius per vulnera census, est census quem vulnera pepererunt ;ita parium per scelus regnum est regnum quod scelus peperit seu acqui-sivit, apud Curtium, VII, 4- Quibus in locis denotatur instrumentum