Band 
Volumen primum.
Seite
360
JPEG-Download
 

3sio NOTA 7 . IN CARMEN TERTIUM

seu causa harum acquisitionum. Ilie vero sensus huic loco non congruit;non enim vult Statius Etrusco mandatas esse divitias quas omnes populiacquisiverant (quomodo enim fieri potuit?) sed quas Romani per om-nes terras possidebant. Scripsit igitur « sparsœque per omnes Divitiaepopulos. » Vid. Ovid. Fast. II, 210, et IV, 760; Valer. Flacc. I, 2p3.Hyginus, Fab. ia3, «cujus ossa per fines Ambracia» sparsa sunt. » Lu-canus, VII, 649 :

- .. stetit aggere campi

Eminus unde omnes sparsas per Thessala ruraAspiceret clades, qua; bello slante latebant:

ita legendum; vulgo, bello obstante , minus recte si locum curiosius in-spicias. Virgil. Georg. IV, 5ao, de crede Orphei:

.... Spretre Ciconum quo munere matresInter sacra Destm nocturnique orgia Bacchi,

Discerptum latos juvenem sparsere per agros ;

in quibus verbis frustra sensum quaesiveris; nihil enim est ad quod re-feras ista (juo munere. Deinde, quid est munere? nuptiali , inquit Ser-vius; euge, grammatice, agnosco tuum judicium ; trque vere dixissepotuisses munere ibi esse munere centumvirali. Aliquot antiqui codices,testante Pierio, legunt spreto quo mtinere; aeque mendose: adhuc enimturbat quo relativum sine relatione, et munere pro munere nuptiali.Solus sensum vidit Asper grammaticus, qui, ut ait Pbilargyrius, ^uomunere, « ob quam rem , » vult accipi ; nihil verius : « ob quam rem (scii,quia Nulla Venus, non ulli animum flexere Hymenaei, et quia SolusHyperboreas glacies lustrabat, raptam Eurydicen querens) spreta? Ci-conum matres illum discerpserunt. » Sed hoc non efficit quo munere,sed quo nomine , « Spretae Ciconum quo nomine matres, » id est, « quacausa , quain ob rem. » Catullus, carm. XXVII, 11, de Mamurra :

Konc nomine, Imperator unice ,

Fuisti in ultima Occidentis insula,

Ut, ete.

Varro, de Ile Rust. 1, 2 : « Hoc nomine etiam Athenis, elc. » id est,hac causa. Vide Plin. Ilist. Nat. II, a5; et exempla ubique. Vide autemoriginem erroris; prima syllaba in nomine absorpta erat in ultimis duo-bus literis vocis praecedentis quo , ut esset quo mine; hoc non intellecto,addebant syllabam re versui supplendo, sensus securi; sexcenties hocaccidisse facile probare possem, nisi eruditis notum esset. In syllabisuomune vocem nomine quivis videat. Confunduntur vero bss voces mu-nera et nomina in MSS. 5 vide Scaligerum ad Manii. IV, 207. Ita apudOvid. Met. XV, 819 , pro nominis heres , codex Zinzerling. et Lcidensisbnlient munem, teste Ileinsio. Claudian. de VI Cons. Honor, vs. 17,« llrbis et Augusti geminato nomine felix ; » et ibi Codices nonnulli ha-buerunt munere. In scriptis criticorum passim invenies. Propertius, II,11, «Taleque sub nostro nomine carmen erit; - in suo libro invenitKcaliger munere; quod probat.