LIBRI TERTII SILVARUM. 36,
go. Dalmatico quod monte nitet. Aurum significat, quod e Dalmatiamittebatur ; et Plinius ita scribit, lib. XXXIII, 21, edit, liipont. : « inve-nitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate, ut nuper inDalmatia, principatu Neronis, singulis diebus etiam quinquagenas li-bras fundens; gumini inventum est in summo cespite. » Domit.
g4- Perspicuaque nives. Crystallina pocula. 1’lin. Ilist. Nat. XXXVII,g ; «Contraria huic causa crystallum facit, gelu vehementiore con-creto ; nec aliubi certe reperitur, quam ubi maxime hibernae nives rigent ;glaciemque esse certum est, unde et nomen Gratci dedere. » — Massy-laque robora, et Indi Dentis bonos. Mensae citreae, cujus pedes ex ebore.IÎERHART.
gg. Vigilis te animique sagacis Exitus evolvit quantum Romana. Sal-mas. Epist. 86, quae est ad Gronovium, hunc locum ita legit : « Silva-rumque comas, vel aquas quot in amne sequaces Exitus evolvit; » « Scis,inquit ille, exitus amnium dici ostia eorum, quibus in mare se exone-rant. Evolvi etiam in mare dicuntur, quum in mare exeunt per ista ostia.Memini ita locutum politum scriptorem Curtium ; sed nunc locus admanum non est. Aquas sequaces in amne eleganter appellat, quia undasequitur undam. Posset tamen etiam legi fugaces; lympham fugere dixitHoratius, s Non exagitanda hate Salmasii conjectura (licet longe infraSalmasium sit), quia ipse alibi eam damnat, Epistola qua: praefigiturGronovianae Elencho Antidiatr. p. 27, ubi demum legit, «Vigil usque,animique sagacis Et citus evolvis quantum, etc. » Tria, inquit, in eocommendat, vigilantiam, sagacitatem, et celeritatem in illis evolvendiset expediendis, de quibus sequitur. Haec quidem superioribus longepraestantiora ; sed adhuc Statium quaero, et spiritum illum et majesta-tem quae nunquam serpit humi. Evolvis vero, non evolvit, certissimumest : Etruscum enim alloquitur poeta, ut supra, V. 83, et infra, V. 106.Pro vigilis te , Parmensis aliter dispescit voces, vigil iste; quod admisiin contextum, non quia iulelligerem, sed quod aliquid necessario essetadmittendum. Possem infinitas conjecturas disperdere in hunc locum ;sed nulla earum mihitnet satisfacio ; nedum ut aliis sperem. Animi verosagacis proba est et usitata phrasis. Lucretius, I, 4o3; II, 83g ; Plin.Ilist. Nat. II, 21 : « Pythagoras vero, vir sagacis animi, etc. ; « Manii.II, 156; III, 276. Plura exempla possem proferre; sed quorsum h.-rc,inquies ? Ut mecum mireris quid sibi velit Cicero, qui ob usurpatamhanc phrasin veniam petit, De Fin. Bon. et Mal. II, 14, ubi de menteseu animo loquitur: » Homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc unoa bestiis differunt, quod rationem habeant a natura datam, mentemqueet acrem et vigentem, celerrimeque multa simul agitantem, et, ut itadicam, sagacem: qua: et causas rerum ct consecutiones videat, et si-militudines transferat, et disjuncta conjungat, ct cum pratentibus fu-tura copulet, omnemque complectatur vita: consequentis statum. » Nota-bis ista, « mentem, ut ita dicam, sagacem ; « qua; verba, « ut ita dicam,"