Band 
Volumen primum.
Seite
362
JPEG-Download
 

362 NOTjE IN CARMEN TERTIUM

ipse, De Oratore, III, 4 >, usurpanda esse docet quando translatio du-rior videtur : « Si vereare ne paullo durior translatio esse videatur, mol-lienda est praposito stepe verbo: ut si olim, M. Catone mortuo, Pupil-lum Senatum quis relictum diceret, paullo durius; sin, ut ita dicam,Pupillum, aliquanto mitius. » Jam vero mens seu animus sagax non estdurior translatio , sed usitata locutio ; ut ex Lucretio et exemplis allatisvides; et proinde non opus fuit ut hac excusationis formula utereturCicero. Sed aliud latet; et scripsit Tullius, « celerrimeque multa simulagitantem, et, ut ita dicam, satagacem. » En tibi novam vocem eajloLatino donatam : quam introducturus Cicero prtufaliono se munit. Sa-tagax est quicquid multo discursu, et anxietate, et omnes strophas ver-tens , aliquid agit : eleganter et analogice formata vox : ut enim a sperno,nis, fit spernax; a sterno, nis, sternax; ab emo, emax; a vendo, vendax;a tago (antique pro tango}, tagax; a fallo , fallax, et similia ; ita a sa-tago , gis, satagax. Notus ille Domitii Afri in hac voce jocus, quem re-fert Quintilianus, Instit. VI, 3 : » Afer enim venuste Manlium Suram,multum in agendo discursantem, salientem, manus jactantem, togamdejicientem et reponentem, non agere dixit, sed satagere ; est enimdictum per se urhanum, satagere, etiam si nulla subsit alterius verbisimilitudo. » Ciceronis sensum in nova hac voce nihil melius explicarepotuit quam iste Quintiliani locus.

Tandem in conjecturam incidi, quam pro manu Statii paene ausimvenditare. Ea est : « Vigil ipse, animoque sagaci Excitus, evolvis quan-tum , e te. » Vulgata est : « Vigil iste animique sagacis Exitus evolvitquantum, etc. » qua: est Parmensis lectio. Tu, Etrusce (inquit Statius;senem enim alloquitur et supra et infra), vigil et excitus sagaci animo,evolvis quantum, etc. Ipse pro iste, qua: minima est mutatio. Excitusanimo sagaci, ut apud Senec. Hippol. v. 1082 : « Tum vero pavida so-nipedes mente exciti Imperia solvunt; » qui locus mihi hanc correctio-nem primus firmavit, licet dudum ita conjecissem. Vide Stat. Thebaid.III, 598. Ovid. Metam. II, 77g, « Nec fruilur somno, vigilacibus excitacuris. » Ex hoc versu sensum suum Noster videtur sumsisse. Potes etiam,vigilans, vel vigilax animoque sagaci Excitus; sed magis placet priorconjectura. Et sane Venet. habet Excitus, et vigil ite.

104. Qua; Divúm in vultus igni formanda liquescat Massa : quid Au-soniis scriptum erepet igne moneta!. In priore versu igni ponitur proigne, antiquorum more. Sumsit Noster ex Virg. eclug. VIII, 80:

I.imus ut liic durescit, et haec ut cera liquescit

Uno codemque igni ; sic nostro Daphnis amore ;

Virg. ex Lucretio, VI, §,4 :

Mittunt humorem pluvium, stillantquc quasi igni

Cera super calido tabescens multa liquescat.

llerte igitur igni liquescat iu primo Statii versu ; utulc magis suspectaredditur vox igne, in sequenti; abundat etiam al igne; salis emm erat