NOTiE
IN CARMEN PRIMUM LIRRI QUARTI
SILVARUM.
* XVH CONS. etc. Domitianus decem et septem accepit consulatus,quod ante eum nemo : ex quibus septem medios continuavit : omnesautem paene titulo tenus gessit; nec quemquam ultra Kal. Man, plu-res ad Idus usque Januarii. Domit.
Vehs. 9. Et requiem bis sextus honos; precibusque receptis Curia Cœsa-reum gaudet vicisse pudorem. Constructio est : « Et bis sextus bonosgaudet vicisse requiem ; et Curia, precibus receptis, gaudet vicisseCsesareum pudorem. » Eis sextus honos gaudet vicisse requiem, est, con-sulatus vicit requiem. Sed cujus requiem vicit? Ccesaream, opinor, di-cent, repetendam ex versu proximo. Durum quidem hoc, nec tolera-bile iis qui numeros et compositionem Statianam callent; secundumquam sententia perfecta esse debet post vocem honos; et ita quidemest : ansim enim polliceri Statium scripsisse,
.... subiere novi palatia fasces,
Et rediit bis sextus honos : precibusque receptisCuria Csesareum gaudet vicisse pudorem.
Vides quam plena et rotunda omnia, et quam emphaticum istud rediit;quasi dixisset, prioris quidem anni consulatus vix consulatus dici me-ruit; jam vero postquam Caesar fasces suscepit, rediit tibi, o ltoma, ve-rus consulatus. Martial. Epigr. VIII, lxv, de Consulatu filii Sil. Italici:
Bissenos jubet en redire fasces.
Nato Consule , nobilique virga
Vatis Castaliam domum sonare.
Hunc Statii locum sublegit Claudian. de IV Consulatu Honorii, v. 4 i« Exsultant reduces Augusto consule fasces. » Litera: d et q saepe interse commutantur ; quippe q est d inversa : hinc natus error ; requiê prorediit; ut apud Valer. Flaccum, IV, 5a5, quœrent pro deerunt: « Har-pyiis nunquam nova pabula deerunt; » ita legendum (non Uarpyue quœ-rent ), ex Ovid. Metam. VIII, 875 , de Erisiethone :