Band 
Volumen primum.
Seite
448
JPEG-Download
 

448 NOTiE IN CARMEN TERTIUM

quid vero faciet t» ccenis? camum enim plurali numero caret. Phocas,Arte, p. 1708, « prseter hsec, alia sunt qua; plurali numero deficiunt?generis neutri, hoc camum , farnum, jus, lutum, etc. » Adeo ut veraesse non possit haec Gronovii emendatio ; nec Gevartii, ob easdem fererationes. Pro gravatas MSS. habuerunt gravantes : ita enim editt. Parm.et Rom. ex MSS. expressae : et ita ediderunt Bernartius, Aldus, Grasse-rus, et alii. Attende igitur sensui, et verba facili negotio ad veritatemducent ; memineris modo, duo fuisse incommoda quae sustulit Domitia-nus, nempe, profundam arenam ex via publica, et inundationem Vul-turni amnis ex campis circumjacentibus. Haec duo hoc modo extulit Sta-tius :

Hic , camo bibulo viam gravante ,

Et campis iter amne detinente ,

Longos eximit ambitus ;

« Hic (Domitianus) quum arena viam gravaret, et Vulturnus detineretiter per campos, eximit longos ambitus : » nihil facilius, aut verius pu-to ; et hanc restitutionem confirmat totius carminis tenor, et verba. Ele-ganter vero arena dicitur ccenum bibulum , cui diversum est ccenum te-nax seu lutum , apud Claudian. in Eutrop. II, 44 ^- Bibula arena poe-tis frequentissimum est. Minimum mihi permisi pro populi scribensbibulo , quum sensus et literas eo ducerent : b enim et p sœpissime invi-cem commutantur in libris. Iter campis est per campos : Noster, Achill.1, 1 54 , " campis semet fluviisque fugari ; » id est, per campos et fluvios.Silius Italicus, XV, 862, «Tellurem Noctemque et cado sparsa preca-tur Astra; » Ovidius,*Amor. III, 6,

Quid ? non Alpheon diversis currere terris

Virginis Arcadia; certus adegit amor ?

licet ibi quidem legendum sit, diversas quœrere terras, ex sensu, et Vir-gilio, A) n. III, 4 , * Diversa exsilia, et diversas quœrere terras. » Ser-vius , ad jEneid. XI, 142, post alia , sic scribit ; « It nigrum campis ag-men, pro, per campos; et, It portis jubare, per portas. » Amne veropro omne, certissimum est. Pariter in his vocibus peccatum apud Sil.Italicum , III, 42 , ubi pro omnis Acarnan, recte Ileinsius amnis substi-tuit. Vide Val. Flaccum, I, 23 , ubi idem mendum. Contra Ovid. Pont.IV, IO, V. 87, pro omnes, Mureti codex habet amnes. Amnis est Vul-turnus; et ita v. 80, p 5 et 128. Via vero Domitiana (de qua re oblituseram supra monere) recte dicitur; licet, si analogiam spectes, dicen-dum esset Domitianea; sed aliter usus obtinuit. Sic Via Appia, ViaTrajana , aqua Marcia, et similia ; de quibus vide Ileinsium, ad Ovid.Fast. II, 49 1 -

3 1. Horrebat mala navigationis. Ita Seneca, Bpist. 87, initio : « QuumHa iis deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, neiterum navem experirer. Sed tantum luti tota via fuit, ut possem viderinihilominus navigasse. »