UBltl QUARTI SILVARUM. 449
SG.Àthon cavare. Alludit ad operas Xerxis, quibus mons Atlios ex-eavatus est, et discissus a continenti. Domit.
5g. His parvus , Lechiœ nisi vetarent , Inous freta miscuisset Isthmos.Lectio vetustissimorum codicum , testante Domitio , erat ; Ilis parvus(nisi devise vetarent); unde ille fecit, nisi Lechiœ vetarent. Hoc Hermo-lao et Politiano improbatum, et pro eo lectum Scaligero, nisi Cenchreaevetarent. Sed et hoc spongiae incubuit, et successit M. Musuri, nisi resnovee vetassent. Caelius Rhodiginus scriptam lectionem retinuit, et perdevias intelligi voluit ambages, quibus nauta- necessario circumagi de-buerunt ad rapidum illum maris tluxum vitandum. Deinde Aleiatus legit,nisi Delia: vetarent, subintellecta voce sortes; Turnebus , His palmis,nisi Delius vetaret; Gevartius, trajectis verbis, Lechiœ nisi vetarent.Tandem Gronovius cum maxima omnium verisimilitudine, IIis parvus(Lechite nihil vetarent, elc.) Ueinsius enim, Adversar, in Tibuli, edit.Broukbus. infeliciter tentaverat, « His par vix ( Lechiae nibil vetarent)»vel, His impar; vel, Vix par his; omnia longe infra genium Heinsianum.Tentcmus et nos. Primum igitur, his parvus Inous Isthmos probum est ;Claudianus, IV Cous. Honor, v. 4?4,
Gens, qua non Scythicos diffusior ulla TrionesIncoluit, cui parvus Atlios, angustaque Thrace ;
Ovidius, Met. VIII, 699, «Illa vetus dominis etiam casa parva duobus.Vertitur in templum;» sic, locus exiguus populo , Metam. IV, 44 1 1arctam civibus urbem, Noster, Thcb. XI, 3/3 ; angustum tibi jiemus,IX , 718; angusta Tartara poenis , 1,56; Tityo jugera pauca novem, Pro-pertius, III, 5, 44 ( ed Kuin. ) ; numerus angustus dolori , Seneca, Med.v. ion; Herculi angustum rogum, idem, Here. OEt. V. i638. Nihil igi-tur hic mutandum. Jam ad alterum membrum , Lechiœ nisi vitarent. Hocplacuit Gevartio, Papin. Lect. IV, 6 ; sed absurditatem bene monstravitGronovius, Diatr. c. 4« : " Quid enim? inquit ; htc tot manus perfodis-sent Isthmon, nisi illis obstaret idem quod anterioribus qui eamdem remlentarunt? Quid ergo magnum hic de Domitiani manibus dicitur, si nibileas supra priores potuisse audio? Apage tam ineptum sensum : majusdici debuit. Scvipsit Papinius, si quid video,
His parvus (Lechite nihil vetarent)
Inous freta miscuisset Isthmos ;
hoc est, si tu velles, Ctcsar, lue manus facile Isthmum, parvum jam ,nec magni operis censendum, perfoderent ; nec obstarent ipsis Lechite ,qutc ceteris inexpugnabiles fuere, aut qutc maximum negotium facerent.Ortum vitium ex scribendi compendio, quod sa-pissime in vett. librisnisi ct nihil confudisse ipsi observavimus.» Optima quidem haec, etStatio, et Gronovio digna; ncc dubito quin ad hunc sensum scripseritNoster. Restat tamen mihi scrupulus non parvi momenti in voce Lechiœ;in qua retinenda video omnes consentire, praeter unicum Marcum Mu-surum ; qui in Orthographia Statiana, «Notandum, inquit, Lechœœ/. 29