55a NOTAS IN CARMEN PRIMUM
haec vox scribitur, navus et qnavus; unde restitui potest alter locus ejus-dem Silii, III, a3g:
His rector fulgens ostro super sitior omnesGermanus nitet Hannibalis, gnavoque tumultuMago quatit currus, et fratrem spirat in armis :
vulgo legitur gratoque tumultu, quod defendit clar. Drakenborchius ;Heinsius conjecerat patrioque tumultu : gnavo vel navo verius puto.Restituenda haec vox et Ovidio, Fast. V, 4oi :
Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbasTemperat, et nava vulnera mulcet ope ;
vulgo, vana vel varia; et Veli. Paterculo, forte, Ilist. II, 24, de Cinna:« de quo vere dici potest, ausum eum qua: nemo auderet bonus, perfe-cisse quae a nullo nisi'fortissimo perfici possent; et fuisse eum in con-sultando temerarium, in exsequendo navum : » ita legendum puto ;vulgo, in exsequendo virum; quo pacto non satis servatur oppositio quiepostulatur inter temerarium et navum. Utitur hac voce Velleius, c. 120,« nava virilique opera ; » Calpurnius, Eclog. V, 11, » Jam pro me navampotes exercere juventam. »
77* Succinctaque pectora curis. Id est, parata, apta; translatum ab iisqui vestes succingunt, opus aliquod aggressuri. Silius Italicus, X, 190,« Succinctique dolis, fugerent ceu Punica castra, Dediderant dextras; »Petronius, » His animum succinge bonis; » id est, instrue; Ovid. Trist.I, 11, 31, « Barbara pars laeva est, avidae succincta rapina:: » ita beneedidit Burmannus. Paullo eruditiore et obscuriore sensu ac voce utiturAusonius, Grat. Act. pag. 709, ed. Toll. « ut esset, quem tu matura jamaitate subcinctum, per omnes honorum gradus festinata bonitate prove-heres: » ubi subcinctum est instructum, ut apud eruditionis Latina: pro-mum Apuleium, Miles. V, pag. 98, » Tunc adulescens, modo florentilanugine barbam instruens; » hoc est, subcingens : quo sensu sumendumistud Ausonii, Epitaph. Glaucia::
l ecta bis octono tibi jam sub Consule pubesCingebat teneras, Glaucia adulte, genas.
Apuleius dixisset instruebat genas; et ita alibi idem Auson. Parent. XXIII,16, «Nondum purpureas cinctus, ephebe, genas!» Non igitur opusut legamus pingebat genas, quod ego alibi putavi. Sed haec eruditiorissunt disquisitionis. Accinctus eodem sensu frequentissime occurrit.
83- Ille subactis Molem immensam humeris, etç. Ilacc est lectio om-nium sequiorum editionum; et vera, ut mox dicemus. Editi. Parm. etRom. habent jufcafts humeris, ad quae hsc notat Domitius : » jubatis hu-meris, fortissimis ; a jubatis leonibus epitheton ; nam leonum generositasjuba spectatur, ut ait Plinius.» Sutis ridicule; et tamen h.TC Domitiiexplicatio induxit Bernartium, ut illi non displiceret ni jubatis. Sed peju»adhuc Politianus, Epist. VI, I, ubi censorem hujusce interpretationis