Band 
Volumen primum.
Seite
597
JPEG-Download
 

LIBRI QUINTI SILVARUM. 5 y7

mata pudore; AchiJicid. I, Z96 : « Dulcibus armorurn furiis et suppliceregum Conquestu flammata movet;» Claud. XXVIII, de VI Cons. lion.v. H67, « Flammatus virtute pia, propriaeque salutis Immemor; » Cata-lecta Pithoei, pag. 3 , « Igne salutifero Veneris puer omnia flammans. »Potes etiam, minori mutatione, legere « miseramque patris flagrabatElisam ; » miseram patris , Gnrcismo noto, ob patrem ; vel, « miseram-que magis flagrabat Elisam; » magis incendebat Elisam, ante satis mi-seram. Milii adhuc placet prima conjectura.

123 . Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas . Loquitur Statius deParthenopaeo Arcade, notissimae pulchritudinis juveni ; et huic compa-rat Crispinnm, equo se exercentem; quemadmodum Troilo et Ascanioequitibus , paulo ante. Comparatio igitur postulat aliquid de Parlheno-pico equitante; quod in his verbis frustra quaesiveris ; quippe metue adcertamina curruum pertinent, ut Horat. Carm. I, od. 1, v. 4 : « metaquefervidis Evitata rotis;» vel ad cursores , ut Sidon. Apollin. Carm. XIV,Pracf. Epith. Polernii et Araneola?, de Hippomene currente, vs. iH -

Fallens Hippomenes ad ima meta:

Tardat Schœnida ter cadente pomo..

Quod si ad certamina equestria referri possent metœ (et forte possunt),tamen versare metas nullum habet sensum aut notionem verbis subje-ctam: quin et si haberet aliquam significationem ludorum et cerfammuwequestrium (et nullam aliam habere debet), huic tamen loco aliena es-set ; agit enim poeta de Parthenopaeo in obsidione Thebana occupato,Ogygio in pulvere , ante muros Thebarum ; quo tempore inanibus ludismentem oblectare illi non vacabat. Nihil verius quam Statium scripsisse,« Arcadas Ogygio versantem in pulvere tui mas ; » turmœ sunt equitum ,ut pueris notum ; Noster, Silv. III, 2, 126, 1 'rop. Celer. « Jam tamen etturmas facili praevertere gyro Fortis; *» Claudia». XXI de Laud. Stilich.

I, 102 : «turmas equitum, peditumque catervas;» ex Horatio, Epist.

II, 1, vs. 190: «Dum fugiunt equitum turmae, peditumque caterva:.»Has igitur turmas Parthenopaeus in pulvere Ogygio 9 circa moenia r Ihe-bana, versabat , id est, exercebat , artem tractandi equos et cetera adequitatum pertinentia docebat; Ovid. Ileroid. IV, 45 :

Sirpe juvat versare leves in pulvere currus,

Torquentem frenis ora sequacis equi ;

Art. Amat. I, v. 726 : « qui vomere seinpcr adunco Et gravibus rastrissub Jove versat humum ; » quod exercere tellurem vocat Virgilius. Idem ,ASn. XII, 6O4 : "tu currum deserto in gramine versas;» id est, hnc'illuc vertis et torques et quasi exerces. Omnia jam facilia- Parthenopamsequo insidens turmas versabat, et pugnas obibat; unde vocatur Arcaseques , Thcb. V, 555 : «extemplo, monitu ducis, advolat ardens Arcaseques. » Scriptum fuisse videtur pro turmas, literis transpositis, mur-tas; unde factum metas; qualia multa librariorum errata in his Silvis,et aliis auctoribus antiquis, deprehendi. lia infra, v. 128, pro Mavors,