Band 
Volumen primum.
Seite
633
JPEG-Download
 

LIBRI QUINTI SILVARUM. 633

Ante satis, penitus modo non genus omne perososFemineum,

Pierius testatur in nonnullis antiquissimis Codicibus pro non, legi necScribe, «penitus modo nunc genus omne perosos Femineum: » objectioest a parte Trojanorum, et responsio ad objectionem : « Dicet forte ali-quis, sed satis est Trojanos semel periisse. Immo (inquit Turnus) non adpoenam solum, etiam ad peccatum debes respicere, et dicere, satis fuisseTrojanis semel peccasse olim, dummodo nunc non itidem peccent, modònunc penitus perosi sint omne genus femineum. » Infert ergo : «Atquinon nunc perosi sunt genus omne femineum; quippe bellum gerunt proLavinia: ideo nec peccasse olim in hoc genere satis illis fuit; quippe etnunc peccant : ergo, nec periisse semel satis est, sed et iterum debentperire, et quoties peccant; » Ha?c est argumentatio Turni; cujus sensumpartim vidit Servius, qui haec notat : « At periisse semel. Quasi objectioest, ut si dicatur, Sed periisse semel satis est; immo vero, semel satisfuit eos peccasse : ex quo colligitur, quoties peccaverint, toties eosperire debere. » In verbis Servii, ad vs. tH*, legitur non; quod tamencorrigendum puto, nunc; aliter non video quomodo huic loco constetsensus. — Mirum est viros doctos in loco hoc nodum quaerere, aut in eosolvendo adeo laborare potuisse; modo non , ut tantum non omne, quo-ties non occurrit? Heyn.

4 j. Hic ego te, (nam Sicanii non mitius, etc.) Inserui cum laude loci,sed carmine plango Pierio. Inopportuna admodum adversativa ista par-ticula sed, quum nulla sit oppositio inter hanc et priorem sententia?partem. Antiqua hujus vocis scriptura est set; unde facile fuit, locis,et carmine : et vero, Utera transposita, pro te locis, te carmine plangoPierio. Et jam veritatis facies nasci incipit, et apparet legendum essepro Hic, His; sc. locis; (quod et voluit Bernartius, frustra refraganteGronovio, Elench. Antidiatr. c. 7) et pro Inserui , Insertu; sc. te. Unde,vix uno apice mutato, totus locus sic refingendus est :

His ego te (nam Sicanii non mitius, etc.)

Insertum cum laude locis, te carmine plangoPierio :

intermediis istis, nam Sicanii , etc. usque ad aristas, in parenthesi in-clusis, quemadmodum edidi. Insertum his locis, id est, impositum ,additum : Sidon. Apollinaris, Carm. XI, 12, « tenuique inserta fluentoPerforat arenti radio lux sicca liquorem ; » Martialis, Epigr. III, 4 >,Inserta phialae Mentoris manu doctaLacerta vivit, et timetur argentum.

Paisim exempla. Te, te, ut Ilorat. Carm. IV, i 3 , 10 et sqq.,

... .et refugit te, quia luridiDentes, te quia rugaeTurpant et capitis nives.

Supra dixi de hac affectuosa vocis ejusdem iteratione. Cum laude, id est,