634 NOTiE IN CARMEN TERTIUM
cum laudatione , sc. funebri : « primum, inquit Statius, in hoc loco tesepelivi cum laudatione; nunc hoc Epicedio te plango;» per quse,gradus et continuationem pietatis sure in patrem ostendit. Vers. 42, prosic tibi rara, quod plures editt. habent, Grasserus edidit si tibi rara; etita Parm. et Rom. Gronovius vero, Elench. Antidiatr. c. 7, monet le-gendum esse sicubi rara; quod verum est : non ita ejus interpretatio.Dicit Statius : Hoc loco ego te sepelivi : et sane causatu habui; quippecrocus, cinnamon, et ceteri pretiosi odores qui divitum funeribus in-cendi solent, non mitius halant, non dulcius spirant, et consequenternon essent tibi gratiores quam hic locus. Sicubi est idem quod st forte ,ut saepe : vide Val. Flaccum, IV, io5. Aliter legere posses, sic tibigrata , vel cara ; sed non opus est.
45. Sumas gemitus et vulnera nati, Et lacrimas. Ita constanter edi-tiones; ut mirer unde Gronovius ediderit sume et gemitus : verius erat,sume hos gemitus. Quomodo vero accipere potuit pater nati vulnera ?Lege, «Sume hos gemitus, et munera nati, Has lacrimas. » Ita Theb.XII, 86, Creon ad bustum filii Menoeceos, « Accipe, nate, tui nova liba-menta triumphi, Accipe; » auctor Ciris, vs. 44, «Accipe dona, meomultum vigilata labore ; » Virg. iEn. III, 466, « Accipe et hœc , manuumtibi quic monumenta mearum Sint, puer;» Seneca, Troad. vs. 806,« Sume nunc iterum comas, Et sume lacrimas; quidquid e misero viriFunere relictum est;» idem, Here. OEt. vs. 1648 ,
Accipe lirce, inquit, satePoeante dona; munus Alcidae cape.
Recte vero munera; Val. Flaccus, V, 3o, « vix membra rigentia tandemImposuere rogo, lacrimasque et munera flammis Vana ferunt; » Auso-nius, Parental. VIII, 17, « Caelebs namque gener nunc hœc pia munerasolvo ; » Ovidius, Met. II, 34o, «Nec minus Heliades fletus, et, inaniamorti Munera, dant lacrimas; » idem, ex Ponto 1,7, 29,
Cui nes et lacrimas, supremum in funere munus,
Et dedimus medio scripta canenda toro;
Manii. 1,885, de peste Atheniensi, « Cesserat officium morbis, et muneradeerant Mortibus, et lacrima: ; » ita legendum puto , non funera : mor-tibus ibi est mortuis. Val. Flaccus, V, i3, «Ecce, inter lacrimas, inter-que extrema virorum Munera, etc. » Ovidius, Trist. III, 381 ,
Tu tamen, exstincto feralia munera ferto,
Deque tuis lacrimis humida serta dato.
Ex his locis vides lacrimas et munera ad amicorum busta conjungi so-lere. Voces autem munera et vulnera saepe commutantur : ita apudOvid.Eleg. de Nuce, vs. i3i, pro vulnera quod erat in libris, viri docti re-ponunt munera. In scriptis criticorum passim exe/ripla invenies. Eeti-neri tamen potest Et lacrimas; et ita edidi.