LIBRI QUINTI SILVARUM. 635
46. Rari quas nunquam habuere parentes. Sic habent exemplaria.Morellus pro nunquam conjecit unquam; et ita Parmensis. Gevartiusedi Jit cari. Uterque reprehensus Gronovio, Diatr. c. 51, ubi hac notat :« Grandius multo Noster, rari nunquam. Rari parentes propter scelushominum habuerunt veras lacrimas a natis ; sed et pauci qui habue-runt, non tamen tantas, tamque acerbas, quantas ego tibi confero. »Vide, lector, quid sit nimium acumen, et quam facile fallamur in hisstudiis, nisi spectemus aulx irpamt xa.) imans. Quippe lacrima: quasrari parentes habuere,, sunt lacrimae quas parentes raro habuere; et eousque sensus optimus est. Jam vero si interseras nunquam, vide quamabsurdum feceris; tunc enim erit, lacrima: quas parentes raro nunquamhabuere: vel si eò rari parentes, per pauci explices, eodem res recidet;lacrimce quas pauci parentes habuere recte dixeris : lacrimas quas pauciparentes nunquam habuere, absurde. Idem periculum facias istis Mar-tialis verbis, Ep. I, 2,6, decus quod « Rari post cineres habent poeta; ; »eumdem exitum deprehendes. Sensit hoc, opinor, Gronovius, Elench.Antidiatr. c. 7, ubi aliter interpretatur; nempe, rari parentes, « ii quiveros gemitus orborum meruerunt. » Melius hoc, utpote nihil absurdiin se'habens. Sed omnino recte edidit Gevartius, cari quas nunquamhabuere parentes; ut Ovid. Am. 1,7,5, « Tunc ego vel caros potui vio-lare parentes; » et Ileroid. XXI, 43, « Quumque dies caris optata pa-rentibus instat; » Lucretius, lib. III, 85 :
Nam jam sape homines patriam carosque parentes
Prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes;
ubi tamen forte praestat, carosque penates, seu domos. Exempla suntobvia. Dicit igitur Statius : Nulli parentes, licet filiis carissimi, habue-runt tales lacrimas quales ego tibi colluturus sum. Nisi malis clari paren-tes, id est, nobiles et genere illustres, ut apud Ilorat. S. I, 6, 58, « Nonego me claro natum patre, etc. » quod huic loco et sententiae optime con-gruit. Nam seri parentes, (i. e. longcevi J quae erat conjectura llieron.Bignonii, referente Gronovio et probante, ad sin. Elench. Antidiatrihes,non ex toto sensui satisfacit. Quas vero est quales, ut Glane. Melior,v. 33, «Quum proprios gemerem defectus ad ignes Quem, natura,patrem! » id est, Qualem patrem; Virgilius, ./En. IV, n , « Quem seseore ferens! quem forti pectore, et armis!» ita legendum; vulgo quamforti; male : si enim retineas quam, constructio haec erit; « Quam fortipectore, et quam armis. » Quid vero est quam armis? arena sine calce:nisi vox fortibus intelligenda sit, hoc modo, «quam forti pectore, etquam fortibus armis. » Sed alterum multo elegantius, et repetitiosraSmixanif* : qualem vultu , qualem forti pectore seu patientia, qualemarmis !
5i. Siculi sepulcri. Certamina ad tumulum Anchisa-, in Sicilia, notacarmine Virgiliano. Domit.