Band 
Vol. I.
Seite
136
JPEG-Download
 

»36

T. Livii Lib. III. Cap. 5o. 5i.

virorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatisejus multitudinem sedavit. Senatus nec plebem irritandamcensuit; et multo magis providendum, ne quid Virginiiadventus in exercitu motus faceret.

L. Itaque missi juniores Patrum in castra, quae tumin monte Vecilio erant, nunciant decemviris, ut omni opeab seditione milites contineant. Ubi Virginius majorem,

2 quam reliquerat in urbe, motum excivit. Nam, praeter-quam quod agmine prope quadringentorum hominum ve-niens , qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei sedederant, conspectus est; strictum etiam telum, resper-susque ipse cruore, tota in se castra convertit: et togae,multifariam in castris visae, majoris aliquanto, quam erat,

3 speciem urbanae multitudinis fecerant. Ouaerentibus,quid rei esset , flens diu vocem non misit: tandem, ut jamex trepidatione concurrentium turba constitit, ac silen-tium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. Supi-nas deinde tendens manus, commilitones appellans, orabat,Ne , quod scelus Ap. Claudii esset , sibi attribuerent: neu

4 se , ut parricidam liberum, aversarentur. Sibi vitam filiaesua cariorem fuisse , si liberae ac pudicae vivere licitumfuisset. Quum , velut servam , ad stuprum rapi videret,morte amitti melius ratum , quam contumelia liberos , mi-sericordia se in speciem crudelitatis lapsum. Nec se super-stitem filiae futurum fuisse , nisi spem ulciscendae mortis

g ejus in auxilio commilitonum habuisset. Illis quoque enimfilias , sorores, conjugesque esse : nec cum filia sua libidi-nem Ap. Claudii exstinctam esse; sed , quo impunitior sit ,eo effrenatiorem fore. Aliena calamitate documentum da-tum illis cavendae similis injuriae. Quod ad se attineat,uxorem sibi fato ereptam: filiam , quia non ultra pudicavictura fuerit , miseram sed honestam mortem occubuisse.g Non esse jam Appii libidini locum in domo sua. Ab aliaviolentia ejus eodem se animo suum corpus vindicaturum ,quo vindicaverit filiae. Ceteri sibi ac liberis suis consule-rent. Haec Virginio vociferanti succlamabat multitudo,q nec illius dolori, nec suae libertati se defuturos. Et im-mixti turbae militum togati, quum eadem illa querendodocendoque, quanto visa, quam audita, indigniora po-tuerint videri, simul profligatam jam rem nunciando Ro-mae essej insecutique, qui Appium prope interemptum inexsilium abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma con-clamaretur, vellerentque signa, et Romam proficisceren-8 tur. Decemviri simul his, quae videbant, simul his, quaeacta Romae audierant, perturbati, alius in aliam partemcastrorum, ad sedandos motus discurrunt; et leniter agen-tibus responsum non redditur: imperium si quis inhiberet,et viros et armatos se esse, respondetur. Eunt agmine adurbem, et Aventinum insidunt; ut quisque occurrerat,