T, Livii Lib, IV. Cap, i. 2.
i5i
tempus superesse: non potuisse se tamen inducere in ani-mum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepis-set, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret.Magnopere se suadere populo , ne inutili pudore suam ipsecausam damnaret.
LXXII. Consules quum Scaptiam non silentio medo,sed cum assensu etiam, audiri animadvertissent, deos ho-minesque testantes flagitium ingens fieri, Patrum primoresarcessunt. Cum his circumire tribunos, orare, Ne pessi-mum facinus pejore exemplo admitterent judices, in suamrem litem vertendo ; quum praesertim, etiamsi fas sit, cu-ram emolumenti sui judiei esse, nequaquam tantum ag r o in-tercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis itjuria
2 sociorum animis. Nam famae quidem ac fidei damna ma-jora esse, quam quae aestimari possent. Hoc legatos referredomum, hoc vulgari, hoc socios audire, hoc hoste:: quocum dolore hos 1 quo cum gaudio illos ? Scaptione hoi, con-cionali seni, assignaturos putarent finitimos populos' Cla-rum hac fore imagine Scaptium', populum Romanun qua-druplatoris et interceptoris litis alienae personam Icturum.Quem enim hoc privatae rei judicem fecisse, ut sibi contro-versiosam adjudicaret rem ? Scaptium ipsum id quidem, etsi
3 praemortui jam sit pudoris, non facturum. Haec csnsules,haec Patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cu-piditatis Scaptius valet, Vocatae tribus judicEverunt,agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur itafuisse, si ad judices alios itum foret: nunc haud sanequicquam bono causae levatur dedecus judicii: idque nonAricinis Ardeatibusque, quam Patribus Romanis, foediusatque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanismotibus et ab externis mansit.
LIBER IV.
EPITOME.
J-Jex de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis conten-tione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. Tribunimilitares. Aliquot annis res populi Romani domi militiaequeper hoc genus magistratus administratae sunt. Item Censorestunc primum creati sunt. Ager Ardeatibus populi Romanijudicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. Quumfame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius, eques Roma-nus, frumentum populo sua impensa largitus est: et, ob idfactum conciliata sibi plebe, regnum affectans a C. Sei-vilioAhala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatorisoccisus est: L- Minucius index bove aurata donatus est. Le-