i56
f
T. Livii Lib.1V. Cap . 3 .
esse: id et singulis universisque semper honori fuisse. Re.miniscerentur, quam majestatem senatus ipsi a patribus ac.cepissent, quam liberis tradituri essent; ut, quemadmodum
3 plebs, gloriari possent, auctiorem amplioremque esse. Finemergo non fieri, nec futuram, donec, quam felices seditiones,tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasqueres C. Canulejum aggressum? colluvionem gentium, pertur.bationem auspiciorum publicorum privatorumque afferre, nequid sinceri, ne quid incontaminati sit: Ut, discrimine omni
4 sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliamvim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope rituvulgentur concubitus plebis Patrumque? ut, qui natus sit,ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit ? dimidius Pa-
5 trum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors? Pa-rum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur:jam ad consulatum vulgi turbatores accingi; et primo, utalter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus tentasse:nunc rogari, ut, seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populusconsules creet: et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissi-mum quemque. Canulejos igitur Iciliosque consules fore.
6 Ne id Jupiter optimus maximus sineret, regiae majestatis im-perium eo recidere: et se millies morituros potius, quam uttantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majoresquoque, si divinassent, concedendo omnia non mitiorem in seplebem, sed asperiorem, alia ex aliis iniquiora postulando,quum prima impetrasset, f uturam , primo quamlibet dimica-tionem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi imponi
7 paterentur. Quia tum concessum sit de tribunis, iterum con-cessum esse. Finem non fieri. non posse in eadem civitate tribu-nos plebis et Patres esse: aut hunc ordinem, aut illum ma-gistratum tollendum esse:. potiusque sero, quam nunquam
8 obviam eundum audaciae temeritatique. Illine ut impuneprimo discordias serentes concitent finitima bella, deinde ad-versus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendiqueprohibeant? et, quum hostes tantum non arcessierint, exer-citus conscribi adversus hostes non patiantur? sed audeatCanulejus in senatu proloqui, se, nisi suas leges tanquamvictoris Patres accipi sinant, delectum haberi prohibiturum ?
9 Quid esse aliud, quam minari, se proditurum patriam? op-pugnari atque capi passurum? Quid eam vocem animorum,non plebi Romanae, sed Volscis et Aequis et Vejentibus alla-turam? Nonne, Canulejo duce, se speraturos Capitolium at-que arcem scandere posse, si Patribus tribuni, cum jure acmajestate adempta, animos etiam eripuerint ? Consules para-tos esse duces prius adversus scelus civium, quam adversushostium arma.
III. Quum maxime haec in senatu agerentur, Canu-lejus pro legibus suis et adversus consules ita disseruit:Quantopere vos, Quirites, contemnerent Patres, quam indignos