A. U. C. 310. A, C. 444 .
157
ducerent, qui una securrt urbe intra eadem moenia viveretis,saepe equidem et ante videor animadvertisse; nunc tamenmaxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coortisunt: quibus quid aliud quam admonemus, cives nos eorumesse, et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriamincolere ? Altera connubium petimus, quod finitimis externis- 2que dari solet. Nos quidem civitatem, quae plus quam con-nubium est, hostibus etiam victis dedimus. Altera nihil noviferimus; sed id, quod populi est, repetimus atque usurpa-mus: ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet.Quid tandem est, cur coelum ac terras misceant ? cur in meimpetus modo paene in senatu sit f actus ? negent se manibustemperaturos, violaturosque denuncient sacrosanctam potesta-tem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut, qui- 3bus velit, consulatum mandet, et non praeciditur spes plebejoquoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi hono-ris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? Etperinde hoc valet, plebejusne consul fiat, tanquam servumaut libertinum aliquis consulem futurum dicat ? Ecquid sen-titis, in quanto contemptu vivatis? Lucis vobis hujus partem, 4si liceat, adimant. Quod spiratis, quod vocem mittitis, quodformas hominum habetis, indignantur. Quin etiam (si diisplacet) nefas ajunt esse, consulem plebejum fieri. Obsecrovos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum ad-mittimur; ne ea quidem scimus, quae omnes peregrini etiamsciunt? consules in locum regum successisse? nec aut juris,aut majestatis quicquam habere, quod non in regibus antefuerit? En unquam creditis fando auditum esse, Numam 5Pompilium, non modo non patricium, sed ne civem quidemRomanum, ex Sabino agro accitum, populi jussu, Patribusauctoribus, Romae regnasse? L. deinde Tarquinium, nonRomanae modo, sed ne Italicae quidem gentis, DamaratiCorinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci,regem factum? Ser. Tullium post hunc, captiva Corniculananatum, patre nullo, matre serva, ingenio, virtute regnumtenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse 6Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo,dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevitimperium Romanum. Poeniteat nunc vos plebeji consulis,quum majores nostri advenas reges non fastidierint, et neregibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti.Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non incivitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum nume-rum. Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat? civis 7Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit ?Utrum tandem non credimus fieri posse, ut vir fortis ac stre-nuus, pace belloque bonus, ex plebe, sit Numae, L. Tarqui-nio, Ser. Tullio similis? An ne, si sit, quidem ad guberna-cula reipublicae accedere eum patiemur? potiusque decem-