Band 
Vol. I.
Seite
158
JPEG-Download
 

i58

T. Livii Lib. IV. Cap. 4 — 6,

'i

viris, teterrimis mortalium, qui tam omnes ex Patribus eram,quam optimis regum novis hominibus, similes consules sumus shabituri ? r

IV. At enim nemo post reges exactos de plebe consul j.

fuit. Quid postea ? Nullane res nova institui debet ? et, g

quod nondum est factum, (multa enim nondum sunt facta in s

novo populo) ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet ? Pon- $

tifices, augures, Romulo regnante, nulli erant: ab Numa c

Pompilio creati sunt. Census in civitate et descriptio centu- c

2 riarum classiumque non erat: ab Ser. Tullio est facta, Con- j

sules nunquam fuerant: regibus exactis creati sunt. Dicta- t

toris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coe- i

pit. Tribuni plebis, aediles, quaestores, nulli erant: institu- t

tum est, ut fierent. Decemviros legibus scribendis intra de- j

cem hos annos et creavimus, et e republica sustulimus. s

Quis dubitat, quin, in aeternum urbe condita, in immensum j

crescente , nova imperia, sacerdotia, jura gentium hominum- ;

3 que instituantur? Hoc ipsum, ne connubium Patribus cum ,

plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis, pessimo i

exemplo publico, cum summa injuria plebis? An esse ulla i

major aut insignitior contumelia potest, quam partem civita- i

tis, velut contaminatam, indignam connubio haberi? Quid est >

aliud, quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem ■,

pati? Ne affinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur, ca- ;

4 vent; ne societur sanguis. Quid? hoc si polluit nobilitatem

istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis, :

non genere nec sanguine, sed per cooptationem in Patres ha- :

betis, aut ab regibus lecti, aut post reges exactos jussu po- ;

puli; sinceram servare privatis consiliis non poteratis, necducendo ex plebe , neque vestras filias sororesque enubere si- t

5 nendo e Patribus? Nemo plebejus patriciae virgini vim af-ferret : patriciorum ista libido est. Nemo invitum pactionemnuptialem quemquam facere coegisset. Verum enim vero legeid prohiberi , et connubium tolli Patrum ac plebis, id demumcontumeliosum plebi est. Cur enim non confertis, ne sit con-

6 nubium divitibus ac pauperibus ? Quod privatorum consilio-rum ubique semper fuit, ut, in quam cuique feminae conve-nisset domum, nuberet; ex qua pactus esset vir domo, in ma-trimonium duceret; id vos sub legis superbissimae vinculaconjicitis , qua dirimatis societatem civilem, duasque ex unacivitate faciatis. Cur non sancitis, ne vicinus patricio sitplebejus? ne eodem itinere eat? ne idem convivium ineat?

7 ne inforo eodem consistat? Quid enim in re est aliud, siplebejam patricius duxerit, si patriciam plebejus? Quid juristandem mutatur ? nempe patrem sequuntur liberi. Nec, quodnos ex connubio vestro petamus , quicquam est, praeterquamut hominum, ut civium numero simus: nec, vos (nisi in con-tumeliam ignominiamque nostram certare juvat) quod conten-datis, quicquam est.