A, U. C, 3 io. A. C. 444. 159
'1
V. Denique, utrum tandem populi Romani, an vestrumsummum imperium est? Regibus exactis, utrum vobis domi-natio, an omnibus aequa libertas parta est? Oportet licerepopulo Romano, si velit, jubere legem. An, ut quaeque ro-gatio promulgata erit, vos delectum pro poena decernetis ? et,simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tustatim consul sacramento juniores adiges, et in castra edu-ces? et minaberis plebi, minaberis tribuno? Quid, si non, 2quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bisjam experti essetis? Scilicet, quia nobis consultum volebatis,certamine abstinuistis: an ideo non est dimicatum, quod,quae pars firmior, eadem modestior fuit? Nec nunc erit cer-tamen, Quirites: animos vestros illi tentabunt semper, viresnon experientur. Itaque ad bella ista, seu falsa, seu vera 3sunt, consules, parata vobis plebes est, si, connubiis redditis,unam hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si jungimiscerique vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, siaditus ad honores viris strenuis et fortibus datur; si in con-sortio, si in societate reipublicae esse, si, quod aequae liberta-tis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitarelicet. Si haec impediet aliquis, ferte sermonibus, et multipli- 4cate fama bella: nemo est nomen daturus, nemo arma captu-rus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus necin re publica honorum, nec in privata connubii societas est.
VI. Qnum in concionem et consules processissent, etres a perpetuis orationibus in altercationem vertisset;interroganti tribuno, cur plebejum consulem fieri non opor-teret? ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens cer-tamen respondit, quod nemo plebejus auspicia haberet: ideo-que decemviros connubiurn diremisse, ne incerta prole auspiciaturbarentur. Plebes ad id maxime indignatione exarsit, 2quod auspicari, tanquam invisi diis immortalibus, negaren-tur posse. Nec ante finis contentionum fuit, (quum ettribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset, et ipsacum eo pertinacia certaret) quam victi tandem Patres, utde connubio ferretur, consensere: ita maxime rati con-tentionem de plebejis consulibus tribunos aut totam depo-situros, aut post bellum dilaturos esse; contentamque in-terim connubio plebem paratam delectui fore. Quum Ca- 5nulejus victoria de Patribus et plebis favore ingens esset,accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summavi pugnant, et, crescente in dies fama belli, delectum im-pediunt. Consules, quum per senatum, intercedentibustribunis, nihil agi posset, consilia principum domi habe-bant. Apparebat, aut hostibus, aut civibus de victoriaconcedendum esse. Soli ex consularibus Valerius atque 4Horatius non intererant consiliis. C. Claudii sententiaconsules armabat in tribunos: Quinctiorum Cincinnatiqneet Capitolini sententiae abhorrebant a caede violandisque,