T. Livii Lib, IV. Cap. 7. 8«
160
quos, foedere icto cum plebe, sacrosanctos accepissent.Per haec consilia eo deducta res est, ut tribunos militumconsulari potestate promiscue ex Patribus ac plebe crearisinerent5 de consulibus creandis nihil mutaretur: eoque
5 contenti tribuni, contenta plebs fuit. Comitia tribunisconsulari potestate tribus creandis indicnntur. Quibus in-dictis, extemplo, quicunque aliquid seditiose dixerat autfecerat, quam maxime tribunicii, et prensare homines, etconcursare toto foro candidati coepere: ut patricios de-speratio primo, irritata plebe, adipiscendi honoris, deindeindignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret:postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse
6 possessione reipublicae viderentur. Eventus eorum comi-tiorum docuit, alios animos in contentione libertatis digni-tatisque , alios, secundum deposita certamina, incorruptojudicio esse: tribunos enim omnes patricios creavit popu-lus, contentus eo, quod ratio habita plebejorum esset.Hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubinunc in uno inveneris, quae tum populi universi fuit?
VII. Anno trecentesimo decimo, quam urbs Romacondita erat, primum tribuni militum pro consulibus ma-gistratum ineunt. A. Sempronius Atrati.nus, L. Atilius, T.Caecilius; quorum in magistratu concordia domi pacem
2 etiam foris praebuit. Sunt, qui propter adjectum Aequo-rum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Vejensbellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent,tribunos militum tres creatos dicant - , sine mentione pro-mulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperioet insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmatojam stetit magistratus ejus jus, quia tertio mense, quaminierunt, augurum decreto, perinde ac vitio creati, honoreabiere; quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat,
3 parum recte tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Ro-mam venerunt, ita de injuria querentes, ut, si demereturea, in foedere atque amicitia mansuros, restituto agro,appareret» Ab senatu responsum est, Judicium populi re-scindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo nec ex-
4 emplo nec jure fieret, concordiae etiam ordinum causa. SiArdeates sua tempora exspectare velint , arbitriumque sena-tui levandae injuriae suae permittant, fore, ut postmodogaudeant, se irae moderatos-, sciantque, Patribus aeque cu-rae fuisse, ne qua injuria in eos oriretur, ac ne orta diu-turna esset. Ita legati, quum se rem integram relaturosdixissent, comiter dimissi. Patricii, quum sine curuli ma-gistratu respublica esset, coiere, et interregem creavere.
5 Contentio, consulesne an tribuni militum crearentur, ininterregno rem dies complures tenuit. Interrex ac sena-tus, consulum comitia 5 tribuni plebis et plebs, tribunorummilitum ut habeantur, tendunt. Vicerunt Patres, quia et
plebs,