Band 
Vol. I.
Seite
161
JPEG-Download
 

A, U. C. 311 — 312. A. C. 443—442.

161

plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, fru-stra certare supersedit: et principes plebis ea comitia ma-lebant, quibus non haberetur ratio sui, quam quibus utindigni praeterirentur. Tribuni quoque plebis certamen 6sine effectu in beneficio apud primores Patrum reliquere.T. Oninctius Barbatus interrex consules creat L. PapiriumMugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibuscum Ardeatibus foedus renovatum est: idque monumentiest, consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibuspriscis, neque in libris magistratuum inveniuntur. Credo, 7quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde acsi totum annum in imperio fuerint, suffectis his consuli-bus, praetermissa nomina consulum horum. Licinius Ma-cer auctor est, et in foedere Ardeatino, et in linteis librisad Monetae inventa. £t foris, quum tot terrores a finiti-mis ostentati essent, et domi otium fuit.

VIII. Hunc annum (seu tribunos modo, seu tribunissuffectos consules quoque habuit) sequitur annus haud du-biis consulibus, M..Geganio Macerino iterum, T. QuinctioCapitolino quintum consulibus. Idem hic annus censurae 2initium fuit, rei a parva origine ortae: quae deinde tantoincremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanaepenes eam regimen, senatus, equitumque centuriae, deco-ris dedecorisque discrimen sub ditione ejus magistratus,publicorum jus privatorumque locorum, vectigalia populiRomani sub nutu atque arbitrio essent. Ortum autem ini- 3tium rei est, quod in populo, per multos annos incenso,neque differri census poterat, neque consulibus, quum totpopulorum bella imminerent, operae erat id negotiumagere. Mentio illata ab senatu est, Rem operosam ac mi-nime consularem suo proprio magistratu egere: cui scriba-rum ministerium , custodiaeque et tabularum cura , cui arbi-trium formulae censendi subjiceretur. Et Patres, quanquam 4rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in re-publica essent, laeti accepere: id, quod evenit, futurumcredo etiam rati, ut mox opes eorum, qui praeessent, ipsihonori jus majestatemque adjicerent. Et tribuni, (id quodtunc erat) magis necessariam, quam speciosi ministeriiprocurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus in-commode adversarentur, haud sane tetendere. Quum a 5primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Sem-proniumque, quorum de consulatu dubitabatur, ut eo ma-gistratu parum solidum consulatum explerent, censuiagendo populus fuffragiis praefecit. Censores ab re ap-pellati sunt.

IX. Dum haec Romae geruntur, legati ab Ardeaveniunt, pro veterrima societate renovatoque foedere re-centi, auxilium prope eversae urbi implorantes. Fruinamque pace, optimo consilio cum populo Romano ser-

Livius P. I. L