Band 
Vol. I.
Seite
162
JPEG-Download
 

i6»

T. Livii Lib. IV. Cap. 10. ii.

vata, per intestina arma non licuit, quorum causa atqueinitium traditur ex certamine factionum ortum: quaefuere eruntque pluribus populis magis exitio , quam bellaexterna, quam fames morbive, quaeque alia in deum iras,

2 velut ultima publicorum malorum, vertunt. Virginemplebeji generis, maxime forma notam, petiere juvenes;alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi ejus-dem corporis erant; nobilis alter, nulla re, praeterquamforma, captus. Adjuvabant eum optimatium studia, perquae in domum quoque puellae certamen partium pene-travit. Nobilis superior judicio matris esse, quae quamsplendidissimis nuptiis jungi puellam volebat: tutores, in

3 ea quoque re partium memores, ad suum tendere. Quumres peragi intra parietes nequisset, ventum in jus est.Postulatu audito matris tutorumque, magistratus secun-dum parentis arbitrium dant jus nuptiarum. Sed vis po-tentior fuit; namque tutores, inter suae partis hominesde injuria decreti palam in foro concionati, manu factavirginem ex domo matris rapiunt. Adversus quos infe-stior coorta optimatium acies sequitur accensum injuria

4 juvenem. Fit proelium atrox. Pulsa plebs, nihil Roma-nae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodamcapto, in agros optimatium cum ferro ignique excursionesfacit. Urbem quoque, omnis etiam expertem ante certa-minis, multitudine opificum ad spem praedae evocata, ob-sidere parat. Nec ulla species cladesque belli abest; velutcontacta civitate rabie duorum juvenum, funestas nuptias

5 ex occasu patriae petentium, Parum parti utrique domiarmorum bellique est visum. Optimates Romanos ad auxi-lium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum ArdeamVolscos excivere. Priores Volsci, duce Aequo Cloelio,Ardeam venere, et moenibus hostium vallum objecere.Quod ubi Romam est nunciatum, extemplo M. Geganiusconsul, cum exercitu profectus, tria millia passuum abhoste locum castris cepit, praecipitique jam die curare

g corpora milites jubet. Quarta deinde vigilia signa pro-fert: coeptumque opus adeo approperatum est, ut, soleorto, Volsci firmiore se munimento ab Romanis circum-vallatos, quam a se urbem, viderent. Et alia parte con-sul muro Ardeae brachium injunxerat; qua ex oppido suicommeare possent.

X. Volscus imperator, qui ad eam diem, non com-meatu praeparato, sed ex populatione agrorum rapto indiem frumento aluisset militem, postquam septus vallo re-pente inopem omnium rerum videt, ad colloquium con-sule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Roma-

2 nus, abducturum se inde Volscos , ait. Adversus ea con-sul, Victis conditiones accipiendas esse , non ferendas,respondit: neque , ut venerint ad oppugnandos socios populi