A. U. C. 316 — 317. -A C. 438 — 437. *67
q U0 nefas fuerit. Sp. Maelium, cui tribunatus plebis ma-gis optandus, quam sperandus, fuerit, frumentarium divi-tem , bilibris farris sperasse libertatem se civium suorumemisse , ciboque objiciendo ratum, victorem finitimorum om-nium populum in servitutem pellici posse: ut, quem sena-torem concoquere civitas vix posset, regem ferret, Romuliconditoris, ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque im-perium habentem. Non pro scelere id magis, quam pro 4monstro habendum. Nec satis esse sanguine ejus expiatum,nisi tecta parietesque, intra quae tantum amentiae concep-tum esset , dissiparentur ; bonaque, contacta pretiis regnimercandi, publicarentur. Jubere itaque,' quaestores ven-dere ea bona, atque in publicum redigere.
XVI. Domum deinde, ut monumento area esset op-pressae nefariae spei, dirui extemplo jussit. Id Aequi-maelium appellatum est. L. Minucius bove ac statua ex-tra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem in-vita , quia frumentum Maelianum, assibus in modios aesti-matum, plebi divisit. Hunc Minucium, apud quosdam»auctores, transisse a Patribus ad plebem, undecimumquetribunum plebis cooptatum seditionem, motam ex Mae-liana caede, sedasse invenio. Ceterum vix credibile est,numerum tribunorum Patres augeri passos, idque potis-simum exemplum a patricio homine introductum ; nec de-inde id plebem concessum semel obtinuisse, aut certe ten-tasse. Sed ante omnia refellit falsum imaginis titulumpaucis ante annis lege cautum, ne tribunis collegam coop-tare liceret. O. Caecilius, Q. Junius, Sext. Titinius , soli 3ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Mi-nucii legem; et criminari nunc Minucium, nunc Servi-lium apud plebem, querique indignam necem Maelii nondestiterant. Pervicerunt igitur, ut tribunorum militumpotius, quam consulum, comitia haberentur; haud dubii,quin sex locis (tot enim jam creari licebat) et plebeji ali-qui, profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crea-rentur. Plebs, quanquam agitata multis eo anno et variis 4motibus erat, nec plures, quam tres tribunos consularipotestate creavit, et in iis L. Quinctium Cincinnati filium:ex cujus dictaturae invidia tumultus quaerebatur. Prae-latus suffragiis Ouinctio Mam. Aemilius, vir summaedignitatis. L. Julium tertium creant.
XVII. In horum magistratu Fidenae, colonia Ro-mana, ad Lartem Tolumnium Vejentium regem ac Ve-jentes defecere. Majus additum defectioni scelus. C. Ful-cinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, le-gatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, jussuTolumnii interfecerunt. Levant quidam regis facinus: in »tesserarum prospero jacta vocem ejus ambiguam, ut oc-cidi jussisse videretur, ab Fidenatibus exceptam, causam