i68
T. Livi\ Lib. IV. Cap, 18 — 20.
mortis legatis fuisse. Rem incredibilem; interventu Fide-natium, novorum sociorum, consulentium de caede rup-tura jus gentium, non aversum ab intentione lusus ani-
3 mum: nec deinde in horrorem versum facinus. Propinsest fidem, obstringi Fidenatium populum, ne respicerespem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti scelerisvoluisse. Legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuaepublice in Rostris positae sunt. Cum Vejentibus Fidena-tibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam
4 tam nefanda bellum exorsis, atrox dimicatio instabat. Ita-que ad curam summae rerum, quieta plebe tribunisqueejus, nihil controversiae fuit, quin consules crearenturM. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas;a bello credo, quod deinde gessit, appellatum. Hic enimprimus cis Anienem cum rege Vejentium secundo proelio
5 conflixit, nec incruentam victoriam retulit. Major itaqueex civibus amissis dolor, quam laetitia fusis hostibus fuit:et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam.Aemilium jussit. Is magistrum equitum ex collegio prio-ris anni, quo simul tribuni militum consulari potestatefuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente ju-venem , dixit. Ad delectum a consulibus habitum centu-riones veteres belli periti adjecti, et numerus amissorum
6 proxima pugna expletus. Legatos Quinctium Capitolinumet M. Fabium Vibulanum sequi se dictator jussit. Quumpotestas major, tum vir quoque potestati par, hostes exagro Romano trans Anienem summovere, collesque interFidenas atque Anienem ceperunt, referentes castra: necante in campos degressi sunt, quam legiones auxilio Fa-
7 liscorum venerunt. Tum demum castra Etruscorum promoenibus Fidenarum posita: et -dictator Romanus haudprocul inde ad confluentes consedit in utriusque ripisamnis, qua sequi munimento poterat, vallo interposito.Postero die in aciem eduxit.
XVIII. Inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus,procul ab domo militiam aegre patiens, satisque fidens sibi,poscere pugnam: Vejenti Fidenatique plus spei in trahen-do bello esse. Tolumnius, quanquam suorum magis pla-cebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur
2 Falisci, postero die se pugnaturum edicit. Dictatori acRomanis, quod detrectasset pugnam hostis, animi acces-sere: posteroque die, jam militibus castra urbemque seoppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrinqueacies inter bina castra in medium campi procedunt. Ve-jens, multitudine abundans, qui inter dimicationem castraRomana aggrederentur, post montes circummisit. Triumpopulorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrumcornu Vejentes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidena-
3 tes essent. Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sini-