Band 
Vol. I.
Seite
177
JPEG-Download
 

A. U. C. 324—329* 4. C. 430 — 425. 177

cladem, pertinaci certamine inter pacis belliqne auctoresin jurgia et seditiones versa. Undique otium fuit Roma-nis. Legem de multarum aestimatione pergratam populo,quum ab tribunis parari consules unius ex collegio pro-ditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre. Consu-les L'. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius Tricipi-tinus. Nihil dignum dictu actum his consulibus. Secuti 3eos consules A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Pennusiterum. Vejentes in agrum Romanum excursiones fece-runt. Fama fuit, quosdam ex Fidenatium juventute par-ticipes ejus populationis fuisse: cognitioque' ejus rei L.Sergio, et Q. Servilio, et Mam. Aemilio permissa. Qui-dam Ostiam relegati, quod, cur per eos dies a Fidenisafuissent, parum constabat. Colonorum additus numerus,agerque iis bello interemptorum assignatus. Siccitate eo 4anno plurimum laboratum est: nec coelestes modo defue-runt aquae, sed terra quoque, ingenito humore egens,vix ad perennes suffecit amnes. Defectus alibi aquarumcirca torridos fontes rivosque stragem siti pecorum mo-rientium dedit: scabie alia absumpta: vulgatique contactuin homines morbi: et primo in agrestes ingruerant servi-tiaque: urbs deinde impletur. Nec corpora modo affecta 5tabo, sed animos quoque multiplex religio, et pleraqueexterna, invasit; novos ritus sacrificandi vaticinando in-ferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti supersti-tione animi: donec publicus jam pudor ad primores civi-tatis pervenit, cernentes in omnibus vicis sacellisque pere-grina atque insolita piacula pacis deum exposcendae. Da- 5tum inde negotium aedilibus, ut animadverterent, ne qui,nisi Romani dii, neu quo alio more, quam patrio cole-rentur. Irae adversus Vejentes in insequentem annum,

C. Servilium Ahalam, L. Papirium Mugillanum consules,dilatae sunt. Tunc quoque, ne confestim bellum indice-retur, ne ve exercitus mitterentur, religio obstitit. Fetia-les prius mittendos ad res repetendas censuere. Cum Ve- jjentibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas 1fuerat: indutiaeque inde, non pax facta: quarum et diesexierat, et ante diem rebellaverant. Missi tamen fetiales:nec eorum, quum more patrum jurati repeterent res,verba sunt audita. Controversia inde fuit, utrum populijussu indiceretur bellum, an satis esset senatusconsultum.Pervicere tribuni, denunciando impedituros se delectum, 8ut consules de bello ad populum ferrent. Omnes centuriaejussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit,ne consules in proximum annum crearentur.

XXXI. Tribuni militum consulari potestate quatuorcreati sunt, T. Quinctius Pennus ex consulatu, C. Furius,

M. Postumius, A. Cornelius Cossus. Ex iis Cossus prae-fuit urbi: tres, delectu habito, profecti sunt Vejos, do-Livius P. I. M