Band 
Vol. I.
Seite
184
JPEG-Download
 

184

T. Livii Lib. III. Cap. 4i. 42.

a salvos victoresque redisse equites; et ex maestis paulloante domibus, quae conclamaverant suos, procurreretur invias; pavidaeque matres ac conjuges, oblitae prae gaudiodecoris, obviam agmini occurrerent, in suos quaeque, si-mul corpore atque animo vix prae gaudio compotes, effu-sae. Tribunis plebi, qui M. Postumio et T. Ouinctio diemdixerant, quod ad Vejos eorum opera male pugnatum es-set, occasio visa est, per recens odium Sempronii consulis,

5 renovandae in eos invidiae. Itaque, advocata concione,quum proditam Vejis rempublicam esse ab ducibus, pro-ditum deinde, quia illis impune fuerit, in Volscis ab con-sule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, de-serta foede castra, vociferati essent; C. Julius, unus extribnnis, Tempanium equitem vocari jussit, coramque eis,Sexte Tempani, inquit, quaero de te, arbitrerisne C. Sem-pronium consulem aut in tempore pugnam inisse, aut fir-masse subsidiis aciem, aut ullo boni consulis Junctum offi-

4 cio? et, tune ipse, victis legionibus Romanis, tuo consilioequitem ad pedes deduxeris, restituerisque pugnam ? exclusodeinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consulipse subvenerit, aut miserit praesidium? postero denique dieecquid praesidii usquam habueris ? an tu cohorsque in castravestra virtute perruperitis ? ecquem in castris consulem, ec-quem exercitum inveneritis ? an deserta castra, relictos sau-

5 cios milites ? Haec pro virtute tua Jideque, qua una hocbello respublica stetit, dicenda tibi sunt hodie. Denique,ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint ? desertus sis,an deserueris consulem exercitumque ? victi denique simus,an vicerimus?

XLI. Adversus haec Tempanii oratio incompta fuissedicitur; ceterum militariter gravis, non suis vana laudi-bus , non crimine alieno laeta: Quanta prudentia rei bel-licae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore exi-stimationem esse, sed populi Romani fuisse, quum eum co-

3 mitiis consulem legeret. Itaque ne ab se imperatoria con-silia, neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quo-que magnis animis atque ingeniis essent; sed, quod viderit,referre posse. Vidisse autem se prius, quam ab acie inter-cluderetur , consulem in prima acie pugnantem, adhortan-

3 tem, inter signa Romana telaque hostium versantem. Post-ea se ab conspectu suorum ablatum. Ex strepitu tamenet clamore sensisse, usque ad noctem extractum certamen:nec ad tumulum, quem ipse tenuerat, prae multitudine ho-stium credere perrumpi potuisse. Exercitus ubi esset, senescire: arbitrari , velat ipse in re trepida loci praesidio sesuosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa

4 loca tutiora castris cepisse. Nec Volscorum meliores resesse credere, quam populi Romani. Fortunam noctemqueomnia erroris mutui implesse. Precantemque deinde, ne se