Band 
Vol. I.
Seite
189
JPEG-Download
 

i89

A.U.C. 337-339- A. C. 417 — 4i5.

sunt, multique in ruina majore quam faga oppressi ob-truncatique : castraque, eo die aegre retenta, postero die,circumfusis jam magna ex parte hostibus, per aversamportam fuga turpi deseruntur. Duces legatique, et quod 4circa signa roboris de exercitu fuit, Tusculum petiere.Palati alii per agros passim multis itineribus, majoris,quam accepta erat, cladis nuncii Romani contenderunt.Minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominumcongruens fuerat; et quod subsidia, quae respicerent inre trepida, praeparata erant ab tribuno militum: jussuqueejusdem, per minores magistratus sedato in urbe tumultu,speculatores propere missi nunciavere, Tusculi ducesexercitumque esse, hostem castra loco non movisse. Et, 5quod plnrimum animorum fecit, dictator ex senatuscon-sulto dictus 0. Servilius Priscus, vir, cujus providentiamin republica quum multis aliis tempestatibus ante expertacivitas erat, tum eventu ejus belli, quod uni certamentribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat, ma-gistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dicta-tor erat dictus, filio suo, ut tradidere quidam, (nam aliiAhalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scri-bunt) novo exercitu profectus ad bellum, accitis qui Tusculierant, duo millia passuum ab hoste locum castris cepit.

XLVII. Transierat ex re bene gesta superbia negli-gentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat.Itaque primo statim proelio quum dictator equitatu im-misso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signainferri propere jussit, signiferumque ex suis unum cunc-tantem occidit. Tantus ardor ad dimicandum fuit, ut 2impetum Aequi non tulerint: victique acie quum fuga ef-fusa petissent castra, brevior tempore et certamine minorcastrorum oppugnatio fuit, quam proelium fuerat. Captisdireptisque castris, quum praedam dictator militi conces-sisset , secutique fugientem ex castris hostem equites re-nunciassent, omnes Lavicanos victos, magnam partemAequorum Lavicos confugisse; postero die ad Lavicosductus exercitus : oppidumque, corona circumdatum , sca-lis captum ac direptum est. Dictator, exercitu victore gRomam reducto, die octavo, quam creatus erat, magi-stratu se abdicavit, et opportune senatus, priusquam abtribunis plebi agrariae seditiones, mentione illata de agroLavicano dividendo, fierent, censuit frequens, coloniamLavicos deducendam. Coloni ab urbe mille et quingentimissi bina jugera acceperunt. Captis Lavicis, ac deinde ^tribunis militum consulari potestate, Agrippa MenenioLanato, et L. Servilio Structo, et P. Lucretio Tricipi-tino, iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso, et inse-quente anno A. Sempronio Atratino tertium, et duobusiterum M. Papirio Mugillano, et Sp. Nautio Rutilo, bien-