Band 
Vol. I.
Seite
195
JPEG-Download
 

A. U. C. 346. A. C. 408.

»95

populo ostentantes: quum affirmassent, nihil se moturos,si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscuaplebi Patribusque reliquisset senatus, satis animi populoesset ad id, quod tamdiu vellent, et per leges liceret.Pro ingenti itaque victoria id fuit plebi: quaesturamque 3eam non honoris ipsius fine aestimabant; sed patefactusad consulatum ac triumphos locus novis hominibus vide-batur. Patres contra, non pro communicatis, sed proamissis honoribus, fremere; negare, Si ea ita sint, libe-ros tollendos esse: qui pulsi majorum loco, cernentesquealios in possessione dignitatis suae, Salii Flaminesque nus-quam alio, quam ad sacrificandum pro populo, sine impe-riis ac potestatibus relinquantur. Irritatis utriusque par- 4tis animis, quum et spiritus plebes sumpsisset, et tres adpopularem causam celeberrimi nominis haberet duces;Patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi li-ceret, similia fore cernentes, tendere ad consulum comi-tia, quae nondum promiscua essent. Icilii contra tribu-nos militum creandos dicere, et tandem aliquando impar-tiendos plebi honores.

LV. Sed nulla erat consularis actio, quam impe-diendo id, quod petebant, exprimerent: quum mira op-portunitate, Volscos et Aequos praedatum extra finesexisse in agrum Latinum Hernicumque, affertur. Ad quod 2bellum ubi ex senatusconsulto consules delectum habereoccipiunt; obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eamfortunam oblatam memorantes. Tres erant, et omnes acer-rimi viri, generosique jam, ut inter plebejos. Duo, sin-guli singulos, sibi consules asservandos assidua opera de-sumunt: uni concionibus data nunc detinenda, nunc con-cienda, plebs. Nec delectum consules, nec comitia, quae 3petebant, tribuni expediebant. Inclinante deinde se for-tuna ad causam plebis, nuncii veniunt, arcem Carventa-nam, dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant,Aequos, interfectis paucis custodibus arcis, invasisse: aliosrecurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. Eaadversa civitati res vires tribuniciae actioni adjecit. Ne- 4quicquam enim tentati, ut tum denique desisterent impe-diendo bello, postquam non cessere nec publicae tempe-stati, nec suae invidiae, pervincunt, ut senatusconsultumfiat de tribunis militum creandis : certo tamen pacto, necujus ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset:neve quis reficeretur in annum tribunus plebis; haud du-bie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tri-bunatus petere consulatum insimulabant. Tum delectus 5haberi, bellumque omnium ordinum consensu appararicoeptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Carven-tanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertumdiversi auctores faciunt. Illa pro certo habenda, in qui-

N2