Band 
Vol. I.
Seite
204
JPEG-Download
 

204 T, Livii Lib, V. Cap. 5. 6.

rem etiam novum pro portione injungit Nusquam nec opera 1

sine emolumento, nec emolumentum ferme sine impensa <

opera est. Labor voluptasque, dissimillima natura, societate 1

3 quadam inter se naturali sunt juncta. Moleste antea fere. i

bat miles, se suo sumptu operam reipublicae praebere: gau- 1

debat idem, partem anni se agrum suum colere; quaerere, 2

unde domi militiaeque se ac suos tueri posset. Gaudet nunc , <

fructui sibi rempublicam esse, et laetus stipendium accipit. t

Aequo igitur animo patiatur, se ab domo, ab re familiari, 1

4 cui gravis impensa non est, paullo diutius abesse. An, si 1

ad calculos eum respublica vocet, non merito dicat, annua <

aera habes, annuam operam ede ? An tu aequum censes, mi- t

litia semestri solidum te stipendium accipere ? Invitus in hac t

parte orationis, Quirites, moror: sic enim agere debent, qui 1

mercenario milite utuntur. At nos tanquam cum civibus l

agere volumus: agique tanquam cum patria nobiscum ae- 1

5 quum censemus. Aut non suscipi bellum oportuit; aut geri }

pro dignitate populi Romani, et perfici quam primum opor- <

tet. Perficietur autem, si urgemus obsessos; si non ante }

abscedimus, quam spei nostrae finem captis Vejis imposueri- t

mus. Si, Hercules, nulla alia causa, ipsa indignitas perse- $

6 verentiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs t

oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia; )

quam procul ab domo ? quot terras, quot maria distans ? I

Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis *

nostrae, annuam oppugnationem perferre piget: scilicet, quia s

levis causa belli est, nec satis quicquam justi doloris est, l

>2 quod nos ad perseverandum stimulet. Septies rebellarunt: t

in pace nunquam fida fuerunt : agros nostros millies depo-pulati sunt: Fidenates deficere a nobis coegerunt: colonos 1

nostros ibi interfecerunt : auctores fuere contra jus gentium ' 1

caedis impiae legatorum nostrorum : Etruriam omnem ad- <

versus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur : res i

repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent. 1

V. Cum . his molliter et per dilationes bellum geri 1

oportet? Si nos tam justum odium nihil movet, ne illa qui- 1

dem, oro vos, movent? Operibus ingentibus septa urbs est, 1

quibus intra muros coercetur hostis. Agrum non coluit, et c ,

2 culta evastata sunt bello. Si reducimus exercitum, quis est, c

qui dubitet, illos, non a cupiditate solum ulciscendi, sed, 1

etiam necessitate imposita ex alieno praedandi, quum sua s

amiserint, agrum nostrum invasuros ? Non differimus igitur c

bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. f

Quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni c

tribuni plebis, quum stipendium extorquere voluerint, nunc 1

3 consultum repente volunt, quale est? Vallum fossamque, in - s

gentis utramque rem operis, per tantum spatii duxerunt: 7i

castella primo pauca, postea, exercitu aucto, creberrima ll

fecerunt: munitiones non in urbem modo, sed in Etruriam 7