Band 
Vol. I.
Seite
205
JPEG-Download
 

A . U . C . 352. A . C . 402.

205

•a etiam, spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere.

\a Quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnan-te darum urbium apparatum loquar? Quum tantum laboris ex- 4

s- haustum sit, et ad finem jam operis tandem perventum; re-

1- lihquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de

e, integro his instituendis exsudetur labor ? Quanto est minus

c, opera tueri facta, et instare, et perseverare, defungique

t. cura? Brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur,

i, nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem

si nostram facimus. Loquor de opere, et de temporis jactura,

a Quid ? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci 5£. nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Vejosic auxiliis patiuntur? Ut nunc res se habet, irati sunt, ode-

ii runt, negant missuros : quantum in illis est, capere Vejos

is licet. Quis est, qui spondeat, eundem , si differtur bellum,

animum postea fore ? quum, si laxamentum dederis, major-i frequentiorque legatio itura sit: quum id, quod nunc offen-

dit Etruscos, rex creatus Vejis, spatio interposito mutarile possit, vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruriae

i. animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum

saluti civium nolit. Videte, quot res, quam inutiles, sequan- 6ii tur illam viam consilii : jactura operum tanto labore

; factorum, vastatio imminens finium nostrorum, Etruscum

i bellum pro Vejente concitatum. Haec sunt, tribuni, consilia

\s vestra, non, hercule, dissimilia, ac si quis aegro, qui, curari

a se fortiter passus, extemplo convalescere possit, cibi gratia

t, praesentis aut potionis longinquum et forsitan insatiabilem

morbum efficiat.

VI. Si, me Dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret,

1,5 ad disciplinam certe militiae plurimum intererat , insuescere

n ' militem nostrum, non solum parata victoria jrui, sed, si res

(_ etiam lentior sit, pati taedium, et quamvis serae spei exi-

■s tum exspectare; et, si non sit aestate perfectum bellum, hie-

t, mem operiri, nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta

i ac recessum circumspicere. Obsecro vos, venandi studium ac 2

voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque( rapit; belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus,

■t quam vel lusus ac voluptas elicere solet ? Adeone effeminata

[ corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos,

h ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non pos-

a sint ? ut, tanquam navale bellum, tempestatibus captandis et

r observando tempore anni, gerant, non aestus , non frigora

pati possint ? Erubescant profecto, si quis eis haec objiciat; 5,j contendantque, et animis et corporibus suis virilem patien-c tiam inesse, et se juxta hieme atque aestate bella gerere pos-se ; nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribu-. ms, et meminisse, hanc ipsam potestatem non in umbra neca in tectis majores suos creasse. Haec virtute militum vestro-n rum, haec Romano nomine sunt digna, non Vejos tantum,