20(5
T. Livii Lib. V. Cap. 7. 8-
nec hoc bellum intueri, quod instat; sed famam et ad alia
4 bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. An me-diocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis ?Utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent,cujus si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinue-rit impetum, nihil deinde timeat ? an hic sit terror nominisnostri, ut exercitum Romanum non taedium longinquae op-pugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amo-vere possit; nec finem ullum alium belli, quam victoriam, no-verit; nec impetu potius bella, quam perseverentia, gerat?
5 quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsi-dendis urbibus, necessaria est; quarum plerasque, muttitioni-bus ac naturali situ inexpugnabiles, fame sitique tempusipsum vincit atque expugnat: sicut Vejos expugnabit; nisiauxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae invenerintpraesidia Vejentes, quae nequicquam in Etruria quaerunt.
6 An est quicquam , quod Mejentibus optatum aeque contingerepossit, quam ut seditionibus primum urbs Romana, deindevelut ex contagione castra impleantur ? At, hercule, apudhostes tanta modestia est, ut non obsidionis taedio, non de-nique regni, quicquam apud eos novatum sit; non negataauxilia ab Etruscis irritaverint animos. Morietur enim ex-templo, quicunque erit seditionis auctor; nec cuiquam dicere
1 ea licebit, quae apud vos impune dicuntur. Fustuariummeretur, qui signa relinquit, aut praesidio decedit. Aucto-res signa relinquendi, et deserendi castra, non uni aut al-teri miUti, sed universis exercitibus, palam in concione au-diuntur. Adeo quicquid tribunus plebi loquitur, etsi proden-dae patriae dissolvendaeque reipublicae est, assuestis aequiaudire; et, dulcedine potestatis ejus capti, quaelibet sub ea
8 scelera latere sinitis. Reliquum est, ut, quae hic vociferan-tur, eadem in castris et apud milites agant, et exercituscorrumpant, ducibusque parere non patiantur: quoniam eademum Romae libertas est, non senatum, non magistratus,non leges, non mores majorum, non instituta patrum, nondisciplinam vereri militiae.
VII. Par jam etiam in concionibns erat Appins tri-bonis plebis ; quum subito, unde minime quis crederet,accepta calamitas apud Vejos et superiorem Appium incausa, et concordiam ordinum majorem, ardoremque ad
2 obsidendos pertinacius Vejos fecit. Nam quum agger pro-motus ad urbem, vineaeque tantum non jam injunctaemoenibus essent; dum opera interdiu fiunt intentius, quamnocte custodiuntur, patefacta repente porta, ingens mul-titudo, facibus maxime armata, ignes conjecit: horaequemomento simul aggerem ac vineas, tam longi temporisopus, incendium hausit: multique ibi mortales, nequic-
3 quam opem ferentes, ferro ignique absumpti sunt. Ouodubi Romam est nunciatum, maestitiam omnibus, senatui