Band 
Vol. I.
Seite
207
JPEG-Download
 

207

A. U. C. 352 — 353- C. 402 — 4or.

curam metumqne injecit, ne tum vero sustineri nec inurbe seditio, nec in castris posset, et tribuni plebis velutab se victae reipublicae insultarent: quum repente, qui-bus census equester erat, equi publici non erant assignati,consilio prius inter sese habito, senatum adeunt; factaquedicendi potestate, equis se suis stipendia facturos promit-tunt. yuibus quum amplissimis verbis gratiae ab senatu 4actae essent, famaque ea forum atque urbem pervasisset,subito ad curiam concursus fit plebis. Pedestris ordinis,ajunt, nunc esse, operam reipublicae extra ordinem polli-ceri, seu Vejos, seu quo alio ducere velint. Si Vejos ductisint, negant, se inde prius, quam capta urbe hostium, redi-turos esse. Tum vero jam superfundenti se laetitiae vi* 5temperatum est. Non enim, sicut equites, dato magistra-tibus negotio, laudari jussi; neque aut in curiam vocati,quibus responsum daretur, aut limine curiae contineba-tur senatus: sed pro se quisque ex superiore loco ad mul-titudinem , in comitio stantem, voce manibusque signifi-care publicam laetitiam. Beatam urbem Romanam, et in- 6victain , et aeternam illa concordia dicere: laudare equi-tes, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre: victamesse fateri comitatem benignitatemque senatus. CertatimPatribus plebique manare gaudio lacrimae; donec, revo-catis in curiam Patribus, senatusconsultum factum est,Ut tribuni militares, concione advocata, peditibus equiti-busque gratias agerent: memorem pietatis eorum erga pa-triam dicerent senatum fore. Placere autem, omnibus hisvoluntariam extra ordinem professis militiam aera proce-dere. E t equiti certus numerus aeris est assignatns. Tum 7primum equis suis merere equites coeperunt. Voluntariusductus exercitus Vejos non amissa modo restituit opera,sed nova etiam instituit. Ab urbe commeatus intentiore,quam antea, subvehi cura; ne quid tam bene merito exer-citui ad usum deesset.

VIII. Insequens annus tribunos militum consularipotestate habuit C. Servilium Ahalam tertium , O. Servi-lium , L. Virginium, O. Sulpicium, A. Manlium iterum,M.’ Sergium iterum. His tribunis, dum cura omniumin Vejens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesi-dium vacationibus militum, et Volscos mercatores vulgoreceptando, proditis repente portarum custodibus, oppres-sum est. Minus militum periit, quia praeter aegros lixa- 2rum in modum omnes per agros vicinasque urbes nego-tiabantur. Nec Vejis melius gesta res, quod tum caputomnium curarum publicarum erat. Nam et duces Ro-mani plus inter se irarum , quam adversus hostes animi,habuerunt: et auctum est bellum adventu repentino Cape-natium atque Faliscorum. Hi duo Etruriae populi, quia 3proximi regione erant, devictis Vejis, bello quoque Ro-