ai6 T, Livii Lib . V. Cap. 19 — 21. 1
que quaeso , Quirites , delatum, mihi ultro honorem huic I
4 petenti , meisque pro eo adjectis precibus, mandetis. Datumid petenti patri; filiusque ejus P. Licinius tribunus mili-tum consulari potestate cum iis, quos supra scripsimus,declaratus. Titinius Genuciusque tribuni militum, pro-fecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum majoreanimo gerunt, quam consilio, praecipitavere in insidias.Genucius, morte honesta temeritatem luens, ante signainter primores cecidit. Titinius, in editum tumulum exmulta trepidatione militibus collectis, aciem restituit; nec
5 se tamen aequo loco hosti commisit. Plus ignominiae erat,quam cladis, acceptum , quae prope in cladem ingentemvertit: tantum inde terroris non Romae modo, quo mul-tiplex fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Ve-jos. Aegre ibi miles retentus a fuga est, quum pervasis-set castra rumor, ducibus exercituque caeso, victoremCapenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem juventutem
6 haud procul inde abesse. His tumultuosiora Romae, jamcastra ad Vejos oppugnari, jam partem hostium tenderead urbem agmine infesto, crediderant: concursumque inmuros est, et matronarum, quas ex domo conciverat pu-blicus pavor, obsecrationes in templis factae: precibusqueab diis petitum, ut exitium ab urbis tectis templisque acmoenibus Romanis arcerent, Vejosque eum averterent ter-rorem, si sacra renovata rite, si procurata prodigia essent.
XIX. Jam ludi Latinaeque instauratae erant: jam exlacu Albano aqua emissa in agros, Vejosque fata appete-bant. Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servan-daeque patriae, M. Furius Camillus, dictator dictus ma-gistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Omniarepente mutaverat imperator mutatus. Alia spes, alius
9 animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. Om-nium primum in eos, qui a Vejis in illo pavore fugerant,more militari animadvertit, effecitque, ne hostis maximetimendus militi esset. Deinde, indicto delectu in diemcertam, ipse interim Vejos ad confirmandos militum ani-mos intercurrit: inde Romam ad scribendum novum exer-
3 citum redit, nullo detrectante militiam. Peregrina etiamjuventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes adid bellum, venere: quibus quum gratias in senatu egissetdictator, satis jam omnibus ad ia bellum paratis, ludosmagnos ex senatusconsulto vovit Vejis captis se facturum;aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, jam anteab rege Ser. Tullio dedicatam. Profectus cum exercituab urbe exspectatione hominum majore, quam spe, in agroprimum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa con-
4 fert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortunaetiam, ut fit, secuta est. Non proelio tantum fudit hostes,sed castris quoque exuit, ingentique praeda est potitus,