Band 
Vol. I.
Seite
217
JPEG-Download
 

A . U . C . 359 . A . C . 395.

217

cujus pars maxima ad quaestorem redacta est: haud itamultum militi datum. Inde ad Vejos exercitus ductus,densioraque castella facta; et a procursationibus, quaemultae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto, nequis injussu pugnaret, ad opus milites traducti. Operum 5fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum, cunicu-lus in arcem hostium agi coeptus. Ouod ne intermittere-tur opus, neu sub terra continuus labor eosdem confice-ret, in partes sex munitorum numerum divisit. Senaehorae in orbem operi attributae sunt: nocte ac die nun-quam ante omissum, quam in arcem viam facerent.

XX. Dictator, quum jam in manibus videret victo-riam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque prae-dae fore, quantum non omnibus in unum collatis antebellis fuisset; ne quam inde aut militum iram ex maligni-tate praedae partitae, aut invidiam apud Patres ex pro-diga largitione caperet, literas ad senatum misit: Deumimmortalium benignitate , suis consiliis, patientia militum,Vejos jam fore in- potestate populi Romani. Quid de praedafaciendum censerent ? Duae senatum distinebant sententiae: <3una senis P. Licinii, quem primum dixisse a filio inter-rogatum ferunt, edici palam placere populo, ut, qui par-ticeps esse praedae vellet, in castra Vejos iret: altera Ap.Claudii, qui, largitionem novam, prodigam, inaequalem,inconsultam arguens, si semel nefas ducerent, captam exhostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctorerat stipendii ex ea pecunia militi numerandi, ut eo mi-nus tributi plebes conferret: Ejus enim doni societatem ^sensuras aequaliter omnium domos: non avidas in direptio-nes manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bella-torum praemia esse ; quum ita ferme eveniat, ut segniorsit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuampetere partem soleat. Licinius contra, suspectam et invi- ^sam semper eam pecuniam fore ajebat; causasque criminumad plebem , seditionum inde ac legum novarum, praebitu-ram. Satius igitur esse, reconciliari eo dono plebis animos jexhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri: etsentire praedae fructum ex eo bello, in quo prope consenue-rint, Gratius id fore laetiusque , quod quisque sua manu exhoste captum domum retulerit, quam si multiplex alteriusarbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo 5criminaque. Eo delegasse ad senatum. Senatum quoque de-bere rejectam rem ad se permittere plebi, at pati habere,quod cuique fors belli dederit. Haec tutior visa sententiaest, quae popularem senatum faceret. Edictum itaqueest, ad praedam Vejentem, quibus videretur, in castraad dictatorem proficiscerentur.

XXI. Ingens profecta multitudo replevit castra. Tumdictator, auspicato egressus, quum edixisset, ut arma mi-