A. U. C. 366— 3 6 7 * A - c • 388 — 387. 24 j
ab desperatione hostium fuisset, ni praecones, per urbemdimissi, poni arma, et parci inermi jussissent, nec praeterarmatos quemqnam violari. Tum etiam, quibus animi in 6spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquamdata spes vitae est, jactare passim arma, inermesque, quodtutius fortuna fecerat, se hosti offerre. Magna multitudoin custodias divisa: oppidum ante noctem redditum Sutri-nis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia nonvi captum, sed traditum per conditiones fuerat,
IV. Camillus in urbem triumphans rediit, trium si-mul bellorum victor. Longe plurimos captivos ex Etruscisante currum duxit. Quibus sub hasta venumdatis, tantumaeris redactum est, ut, pretio pro auro matronis perso-luto, ex eo, quod supererat, tres paterae aureae factaesint: quas, cum titulo nominis Camilli, ante Capitoliumincensum in Jovis cella constat ante pedes Junonis positasfuisse. Eo anno in civitatem accepti, qui Vejentium Ca- 2penatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant adRomanos, agerque iis novis civibus assignatus. Revocatiquoque in urbem senatusconsulto a Vejis, qui aedificandiRomae pigritia, occupatis ibi vacuis tectis, Vejos se con-tulerant. Et primo fremitus fuit aspernantium imperium:dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non re-migrasset Romam, ex ferocibus universis singulos, metusuo quemque, obedientes fecit. Et Roma quum frequen- 3tia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis, et repu-blica impensas adjuvante, et aedilibus velut publicum exi-gentibus opus, et ipsis privatis (admonebat enim deside-rium usus) festinantibus ad effectum operis: intraque an-num nova urbs stetit. Exitu anni comitia tribunorummilitum consulari potestate habita. Creati T, QuinctiusCincinnatus, Q. Servilius Fidenas quintum, L. JuliusIulus, L. Aquillius Corvus, L. Lucretius Tricipitinus,Ser. Sulpicius Rufus. Exercitum alterum in Aequos, non 4ad bellum, (victos namque se fatebantur) sed ab odio adpervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinquerentvirium, duxere; alterum in agrum Tarquiniensem. Ibioppida Etruscorum, Cortuosa et Contenebra, vi capta di-rutaque. Ad Cortuosam nihil certaminis fuit. Improvisoadorti, primo clamore atque impetu cepere: direptum op-pidum atque incenyim est. Contenebra paucos dies op- gpugnationem sustinuit; laborque continuus, non die nonnocte remissus, subegit eos. Quum in sex partes divisusexercitus Romanus senis horis in orbem succederet proe-lio , oppidanos eosdem integro semper certamini paucitasfessos objiceret; cessere tandem, locusque invadendi ur-bem Romanis datus est. Publicari praedam tribunis pia- 6cebat: sed imperium, quam consilium, segnius fuit. Dumcunctantur, jam militum praeda erat; nec, nisi per invi-