24 ^
T. Livii Lib. VI. Cap. 5 — 7- [
diam, adimi poterat. Eodem anno, ne privatis tantum 1operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadratosubstructum est: opus vel in hac magnificentia urbis con-spiciendum.
V. Jam et tribuni plebis, civitate aedificando occu- 'pata , conciones suas frequentare legibus agrariis conaban-tur. Ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum,post accisas a Camillo Volscorum res, possessionis haud i
2 ambiguae. Criminabantur, multo eum infestiorem agrumab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tan-tum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas',nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec ,nisi, antequam omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi5 plebi fore. Haud magno opere plebem moverant, et in- jfrequentem in foro propter aedificandi curam, et eodem !exhaustam impensis, eoque agri immemorem, ad quem in-struendum vires non essent. In civitate plena religionum,tum etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut4 renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. Inter. !reges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser, SulpiciusCamerinus, L. Valerius Potitus. Hic demum tribunorummilitum consulari potestate comitia habuit. L. Papirium, 1C. Cornelium, C. Sergium, L. Aemilium iterum, L. Me-,nenium, L. Valerium Publicolam tertium creat. Hi exq interregno magistratum occepere. Eo anno aedes Martis,Gallico bello vota, dedicata est a T. Ouinctio duumvirosacris faciundis. Tribus quatuor ex novis civibus additae,Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis: eaeque vi-ginli quinque tribuum numerum explevere.
VI. De agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebisactum ad freqnentiorem jam populum, mobilioremque adcupiditatem agri , quam fuerat. Et de Latino Hernicoquebello mentio facta in senatu, majoris belli cura, quodEtruria in armis erat, dilata est. Res ad Camillum tri-
2 bunum militum consulari potestate rediit. Collegae ad-diti quinque, Ser. Cornelius Maluginensis, Q. ServiliusFidenas sextum, L. Ouinctius Cincinnatus, L. HoratiusPulvillus, P. Valerius. Principio anni aversae curae ho-minum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agroPomptino agmen repente illatum in urbem attulit, Antia-tes in armis esse, Latinornmque populos juventutem sum- .misisse ad id bellum: eo abnuentes publicum fuisse consi-lium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dice- ;
3 rent militare, ubi vellent. Desierant jam ulla contemnibella. Itaque senatus diis agere gratias, quod Camillus inmagistratu esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse,si privatus esset. Et collegae fateri, regimen omnium re-rum , ubi quid bellici terroris ingruat, in viro uno esse: si-bique destinatum in animo esse, Camillo surnmittere impe-