24g
A . U . C . 367-369- A . C . 387 — 385-
rium ; nec quicquam de majestate sua detractum credere, quodmajestati ejus viri concessissent. Collaudatis ab senatu tri- 4bunis, et ipse Camillus, confusus animo, gratias egit. In-gens, inde ait, onus a populo Romano sibi, qui se dictato-rem jam quartum creasset, magnum a senatu talibus de sejudiciis ejus ordinis, maximum tam honoratorum collegarumobsequio injungi. Itaque si quid laboris vigiliarumque adjicipossit, certantem secum ipsum annisurum, ut tanto de seconsensu civitatis opinionem, quae maxima sit, etiam con-stantem efficiat. Quod ad bellum atque Antiates attineat, 5plus ibi minarum, quam periculi, esse. Se tamen, ut nihiltimendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. Circumsederiurbem Romanam ab invidia et odio finitimorum ; itaque etducibus pluribus et exercitibus administrandam rempublicamesse. Te, inquit, P. Valeri, socium imperii consiliique, le- bgiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet: te,
Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque, in urbe castrahabere, intentum, sive Etruria se interim, ut nuper, sivenova haec cura, Latini atque Hernici, moverint. Pro certohabeo, ita rem gesturum, ut patre, avo, teque ipso ac sextribunatibus dignum est. Tertius exercitus ex causariis se- 7nioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusquepraesidio sit, L. Horatius arma, tela, frumentum, quaequebelli alia tempora poscent, provideat. Te, Ser. Corneli,praesidem hujus publici consilii, custodem religionum, comi-tiorum , legum, rerum omnium urbanarum, collegae faci-mus. Cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus 8operam, Valerius, socius imperii lectus, adjecit, M. Fu-rium sibi pro dictatore, seque ei pro magistro equitum fu-turum. Proinde, quam opinionem de unico imperatore, eamspem de bello haberent. Se vero bene sperare, Patres et de 9bello, et de pace universaque republica, erecti gaudio, fre-munt: nec dictatore unquam opus fore reipublicae , si talesviros in magistratu habeat, tam concordibus junctos animis,parere atque imperare juxta paratos, laudemque conferentespotius in medium, quam ex communi ad se trahentes.
VII. Justitio indicto, delectuque habito, Furius acValerius ad Satricum profecti: quo non Volscorum modojuventutem Antiates ex nova subole lectam, sed ingentemLatinorum Hernicorumque conciverant ex integerrimisdiutina pace populis. Itaque novus hostis veteri adjunc-tus commovit animos militis Romani. Ouod ubi aciem ajam instruenti Camillo centuriones renunciaverunt, turba-tas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundos-que et resistentes egressos castris esse : quin voces quoqueauditas, cum centenis hostibus singulos pugnaturos, et aegreinermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineriposse-, in equum insilit, et, ante signa obversus in aciem,ordines interequitans, Quae tristitia, milites, haec, quae in-