A. U, C . 374. A. C. 38o.
263
vinci consilio , ut maturius bello vincas. Ad ea Camillus :Quae bella suo unius auspicio gesta ad eam diem essent,negare in eis neque se, neque populum Romanum, aut con-silii sui, aut fortunae poenituisse : nunc scitte, se collegamhabere jure imperioque parem, vigore aetatis praestantem.Itaque se, quod ad exercitum attineat, regere consuesse , 6non regi: collegae imperium se non posse impedire. Diisbene juvantibus ageret, quod e republica duceret. Aetatisuae se veniam etiam petere, ne in prima acie esset : quaesenis munia in bello sint, iis se non defuturum. Id a diisimmortalibus precari, ne qui casus suum consilium lauda-bile efficiat. Nec al* hominibus salutaris sententia, nec a 7diis tain piae preces auditae sunt. Primam aciem auctorpugnae instruit, subsidia Camillus firinat , validamque sta-tionem pro castris opponit. Ipse edito loco spectator in-tentus in eventu alieni consilii constitit.
XXIV. Simul primo concursu concrepuere arma,hostis dolo, non metu, pedem retulit. Lienis ab tergo cli-vus erat inter aciem et castra: et, quod multitudo suppe-ditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas in-structasque reliquerant, quae inter commissum jam certa-men, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent. Roma- 2mas, cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquumpertractus, opportunus huic eruptioni fuit. Versus itaquein victorem terror, et novo hoste, et supina valle Roma-nam inclinavit aciem. Instant Volsci recentes, qui e ca-stris impetum fecerant: integrant et illi pugnam, qui si-mulata cesserant fuga. Jam non recipiebat se Romanus 3miles; sed, innuemur recentis ferociae veterisque decoris,terga passim dabat, atque effuso cursu castra repetebat:quum Camillus, subjectus a circumstantibus in equum, etraptim subsidiis oppositis, Haec est, inquit, milites, pugna ,quam poposcistis ? Quis homo, quis deus est, quem accusarepossitis'i Vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est.Secuti alium ducem, sequimini nunc Camillum, et, quod 4 ,ductu meo soletis, vincite. Quid vallum et castra spectatis ?neminem vestrum illa, nisi victorem, receptura sunt. Pudorprimo tenuit effusos: inde, ut circumagi signa, obvertiqueaciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod totinsignis triumphis, etiam aetate venerabilis, inter primasigna, ubi plurimus labor periculnmque erat, se offerebat:increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vi-cem totam alacri clamore pervasit aciem. Neque alter gtribunus rei defuit: sed missus a collega restituente pedi-tum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem le-viorem auctorem eum culpae societas fecerat, sed, ab im-perio lotus ad preces versus, orare singulos universosque,ut se, reum Jortanae ejus diei, crimine eximerent. Abnu-ente ac prohibente collega, temeritatis me omnium potius