270
T. Livii Lib . VI. Cap . 33 — 35.
instruens apparata bellica ad moenia aggredienda, netillis ad snbeundum pugnae casum.
XXXIII. Seditio tuin inter Antiates Latinosque coorta'qnnm Antiates, victi malis subactique bello, in quo et natierant, et consenuerant, deditionem spectarent; Latinos erdiutina pace nova defectio recentibus adhuc animis fero.
2 ciores ad perseverandum in bello faceret. Finis certami.nis fuit, postquam utrisque apparuit, nihil per alterosstare, quo minus incepta persequerentur. Latini profectia societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese vindicave.runt, Antiates, incommodis arbitris salutarium consilio.
3 rum remotis, urbem agrosque Romanis dedunt. Ira etrabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere, necVolscos in armis retinere potuerant, eo erupit, ut Satri.cum urbem, qnae receptaculum primum eis adversae png.nae fuerat, igni concremarent: nec aliud tectum ejus su.perfuit urbis, (quum faces pariter sacris profanisque in-
4 jicerent) quam Matris Matutae templum. Inde eos necsua religio, nec verecundia deum arcuisse dicitur, sed voihorrenda, edita templo cum tristibus minis, ni nefandosignes procul delubris amovissent. Incensos ea rabie im -'petus Tusculum tulit, ob iram, quod, deserto communiconcilio Latinorum, non in societatem modo Romanam.
5 sed etiam in civitatem, se dedissent. Patentibus portisquum improviso incidissent, primo clamore oppidum prae-ter arcem captum est. In arcem oppidani refugere cumconjugibus ac liberis, nunciosque Romam, qui certioremde suo casu senatum facerent, misere. Haud segnius, quam 1fide populi Romani dignum fuit, exercitus Tusculum duc-,tus. L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere, !
fi Clausas portas Tusculi, Latinosque simul obsidentium at-que obsessorum animo hinc moenia Tusculi tueri vident,illinc arcem oppugnare; terrere una ac pavere. Adven-tus Romanorum mutaverat utriusque partis animos. Tus-culanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinosex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam op-
7 pido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat. Tol-litur ex arce clamor ab Tusculanis: excipitur aliquantomajore ab exercitu Romano. Utrinque urgentur Latini:nec impetus Tusculanorum, decurrentium ex superioreloco, sustinent: nec Romanos, subeuntes moenia molien-
8 tesque obices portarum, arcere possunt. Scalis prius moe-nia capta: inde effracta claustra portarum. Et quum an-ceps hostis et a fronte et a tergo urgeret, nec ad pugnamulla vis, nec ad fugain loci quicquam superesset; in mediocaesi ad unum omnes. Recuperato ab hostibus Tusculo,exercitus Romam est reductus.
XXXIV. Ouanto magis prosperis eo anno bellis tran-quilla omnia foris erant, tanto in urbe vis Patrum in dies