Band 
Vol. I.
Seite
288
JPEG-Download
 

288

T. Livii Lib. VII. Cap. ii. 12.

ratione Gallos. Romani, alacres ab statione obviam militisuo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem per-

8 ducunt. Inter carminum prope modum incondita quae,dam militariter joculantes , Torquati cognomen auditum •celebratum deinde posteris etiam familiaeque honori fuit.Dictator coronam auream addidit donum, mirisque proconcione eam pugnam laudibus tulit.

XI. Et, Hercule, tanti ea ad universi belli eventummomenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxin»nocte, relictis trepide castris, in Tiburtem agrum, atquiinde, societate belli facta, commeatuque benigne ab Ti-

2 burtibus adjutus, mox in Campaniam transierit. Ea fui!causa, cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul,quum collegae ejns M. Fabio Ambusto Hernici provinciaevenisset, adversus Tiburtes jussu populi exercitum du-ceret. Ad quorum auxilium quum Galli ex Campania red-issent, foedae populationes in Lavicano, Tusculanoque,et Albano agro, haud dubie Tiburtibus ducibus, sunt

3 factae. Et, qumn adversus Tiburtem hostem duce consulecontenta respublica esset, Gallicus tumultus dictatorem crearicoegit. Creatus Q. Servilius Ahala T. Ouinctium magistrumequitum dixit, et ex auctoritate Patrum, si prospere id bel-lum evenisset, ludos magnos vovit. Dictator, ad continen-dos proprio bello Tiburtes consulari exercitu jusso manere,omnes juniores, nullo detrectante militiam, sacramento adegit,

4 Pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus ur-bis, in conspectu parentum conjngumque ac liberorum:quae magna, etiam absentibus, hortamenta animi, tumsubjecta oculis, simul verecundia misericordiaque militemaccendebant. Magna utrinque edita caede, avertitur tan-

5 dem acies Gallorum. Fuga Tibur, sicut arcem belli Gal-lici, petunt: palati a consule Poetelio haud procul Tibureexcepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cumhis intra portas compelluntur. Egregie quum ab dictato-re , tum ab consule res gesta est. Et consul alter Fabiusproeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, quum

6 hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit. Dic-tator, consulibus in senatu et apud populum magnificecollaudatis, et suarum quoque rerum illis remisso honore,dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusquegeminum triumphum egit. Fabio satis visum, ut ovansurbem iniret. Irridere Poetelii triumphum Tiburtes : Ubienim eum secum acie conflixisset spectatores paucos fugaetrepidationisque Gallorum , extra portas egressos, postquamin se quoque fieri impetum viderint, et sine discrimine ob-

7 vios caedi, recepisse se intra urbem. Eam rem triumphodignam visam Romanis ? Ne nimis mirum magnumque cen-serent, tumultum exciere in hostium portis, majorem ipsostrepidationem ante moenia sua visuros.

XII.