Band 
Vol. I.
Seite
293
JPEG-Download
 

3 93

A. U. C. 393 — 399. C. 356 — 555.

pugnae paratos esse. Signum poscunt ingenti clamore: 5celsique et spe haud dubia feroces in proelium vadunt.Ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, ex-clamat: Aspice imperator , inquit, quemadmodum exercitustuus tibi promissa praestet: piloque posito, stricto gladioin hostem impetum facit. Sequuntur Tullium antesignani 6omnes, primoque impetu avertere hostem: fusum inde adoppidum persecuti, quum jam scalas moenibus admove-rent, in deditionem urbem acceperunt. Triumphus dePrivernatibus actus. Ab altero consule nihil memorabilegestum: nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in ca-stris tributim de vicesima eorum, qui manumitterentur,tulit. Patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi 7aerario additum esset, auctores fuerunt. Ceterum tribuniplebis, non tam lege quam exemplo moti, ne quis posteapopulum sevocaret, capite sanxerunt: nihil enim non permilites, juratos in consulis verba, quamvis perniciosumpopulo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno C. Lici- 8nius Stolo a M. Popillio Laenate sua lege decem millibusaeris est damnatus, quod mille jugerum agri cum filiopossideret, emancipandoque filium fraudem legi fecisset.

XVII. Novi consules inde, M. Fabius Ambustus se-cundum et M. Popillins Laenas secundum , duo bella ha-buere. Facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas ges-sit: qui, hoste in urbem compulso, agros vastavit. FalisciTarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt,Inde terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum, facibus 2ardentibus anguibusqne praelatis, incessu furiali militemRomanum insueta turbaverunt specie : et tunc quidem vel-ut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmineinciderunt: deinde, ubi consul legatique ac tribuni pue-rorum ritu vana miracula paventes irridebant increpabant-•que, vertit animos repente pudor; et in ea ipsa, quaefugerant, velut caeci ruebant. Discusso itaque vano ap- 3paratu hostium, quum in ipsos armatos se intulissent, aver-terunt totam aciem : castrisque etiam eo die potiti, praedaingenti parta, victores reverterunt, militaribus jocis quumapparatum hostium, tum suum increpantes pavorem. Con-citatur deinde omne nomen Etruscum, et, Tarquiniensi-bus Faliscisque ducibus, ad Salinas perveniunt. Adversus 4eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus primus de plebedictus, magistrum equitum item de plebe C. Plautiumdixit. Id vero Patribus indignum videri, etiam diclatu Tram jam in promiscuo esse : omnique ope impediebant, nequid dictatori ad id bellum decerneretur parareturve, Eopromptius cuncta, ferente dictatore, populus jussit. Pro- 5fectus ab urbe, utraque parte Tiberis, ratibus exercitu,quocunque fama hostium ducebat, trajecto, multos popu-latores agrorum vagos palantes oppressit. Castra qnoque,